CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4126     View  [Back]
Epistola Willelmi, comitis Burgundiæ, ad Guidonem de Munet et alios, quibus mandat ut fratribus Cluniacensibus loca Balmensis monasterii tradant.
Karissimis amicis meis et hominibus domno Guidone de Munet, Aimoni preposito Ledonis, Hugoni de Siniaco, Tetberto de Monte Moret, Petro preposito de Gualardono, Gauseranno de Poloniaco, Rotberto de Quingiaco prepositis, preposito de Dolla, Willelmo de Cavusto, Girardo de Strabona, Petro de Ciaco, Humbert, Hugoni de Tremelaco, Hugoni de Roca, Malespine, filio meo, W[illelmus], comes Burgondie, salutem et dilectionem. Propter inauditum scelus et contemptum sancte Romane ecclesie, quem monachi Balmenses ostenderunt in magistrum Otbertum, canonicum Eduensem, et propter reformationem religionis, que ibi deperierat, mandavit mihi domnus papa, et in remissionem peccatorum meorum precepit, quatinus Balmenses monachos a locis suis expellerem et loca ipsa cum omnibus appendiciis suis et ornamentis domno abbati Cluniacensi redderem, monachos ejus in eis ponerem, positos cum omni pace et quiete diligenter custodirem. Quia igitur omnis christianus domno pape sicut Jesu Christo, cujus vices agit, obedire debet, per fidem illam quam michi promisistis, per sacramenta fidelitatis que michi fecistis, vos convenio, admoneo, et adjuro, quatinus domnus Guido de Munet loca Balmensia que in sua potestate sunt, juxta preceptum domni pape fratribus Cluniacensibus reddat, monachos Balmenses, si sponte ea dimittere noluerint, expellat, terrasque ab ipsis post datam in eos sententiam aut vendite aut in guagerimonium posite sunt, fratribus jam dictis in pace restitui faciat. Similiter faciat prepositus Ledonis de his que in sua potestate sunt; et Hugo de Siniciaco, de illis que in sua sunt; Tetbertus de Monte Moret, de illis que [in] sua; Petrus, prepositus de Gualardono, de illis que in sua; Gaucerannus, prepositus de Poloniaco, de illis que in sua; Rotbertus de Quingiaco, de illis que in sua; prepositus de Dolla, de illis que in sua; Willelmus Joret, de illis que in sua; Girardus de Strabona, de illis que in sua; Petrus de Ciaco, de illis que in sua; Humbertus et Hugo de Tremelaco de illis que in sua; Hugo de Roca, de illis que in sua; Malaspina, filius meus, de illis que in sua potestate sunt.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung