CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4127     View  [Back]
Charta qua Willelmus, Matisconensis et Burgundiæ comes, monasterio Cluniacensi confirmat donationem cujusdam caldariæ in burgo Ledonis, etc.
Notum sit omnibus presentibus et futuris, quod ego Willelmus, comes Matisconensis et Burgundię, pro salute animę meę et parentum meorum, dono et in perpetuum habendam concedo Deo et Cluniacensi monasterio possessionem quandam cum appendiciis suis in burgo Ledonis, quę vulgo Baerna Monteria dicitur, quę erat Aimonis prepositi Ledonis, dato ei concambio, alia scilicet Baerna Monteria cum nostra et ipsius mutua concordia. Dedi burgensem quendam et baernam, sicuti Aimo prepositus Ledonis melius eam tenuerat. Ecclesia vero Cluniacensis pro tanto sibi collato beneficio dedit mihi se[x]decim milia solidorum Cluniacensis monetę et quattuor mulas. Hoc donum fecit et concessit domina Pontia comitissa, uxor mea, et duo filii mei Stephanus et Girardus, Aimo prepositus, mater ejus et fratres, Gualterius quoque vicecomes Frontoniaci et alii omnes qui in ea aliquid juris habere videbantur. Quod ut firmiori stabilitate consisteret, ego ipse et uxor mea et filii mei et alii omnes supradicti juramento firmavimus, eo videlicet tenore, quod in perpetuum hujus donationis actores et defensores bona fide existeremus. Si quis vero calumpniam facere aut dampnum inferre temptaret, nos pro posse nostro donationem ipsam per omnia tueremur. Juraverunt vero proceres terrę meę: Hugo de Berziaco, Enricus Grossus, Gaucerannus Grossus, Willelmus de Neblens, Paganus de Classiaco, Bernardus Paganus, Maiolus Rebutinus, Stephanus de Basinens, quod si predicta pactio non teneretur aut aliquo casu infringeretur, commoniti a fratribus Cluniacensibus, Matiscum venirent, et ibi obsides manerent, donec, re pacificata, cum ejusdem abbatis licentia redirent. Id ipsum se facturos, videlicet in obsidium venire in burgo Ledonis juraverunt: Willelmus Joret, Guido de Munet, Guido de Losiaco, Gualterius, Rainaldus, Aimo de Castello Rainaldi, Rotbertus prepositus Dollę, Ricardus prepositus de Arbos, Ebrardus de Evans, Girardus frater ejus, Vardus de Monte Moret, Stephanus filius ejus, Savericus de Sancto Germano, Gaucerannus de Sancto Lauteno, Gualterius de Belloforti, Raimundus de Castellaria, Hugo de la Balma, Guido de Marchia, Isdrellus de la Balma, Milo de Monte Moret, Guido de Arla et alii plures, quorum nomina Cluniaci scripta habentur. Ne igitur tam sollempnis donatio aliqua in posterum oblivione turbaretur, cartam exinde fieri et sigilli nostri impressione muniri precepimus. Id ipsum Dominus papa precibus nostris confirmavit.
(Au dos:) Confirmatio Willelmi, comitis Matisconis, de calderia [de Ledone].
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung