CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4145     View  [Back]
Charta qua Willelmus de Porta, Hierosolymam proficiscens, dat diversas res monasterio Cluniacensi, si obierit in via Hierosolymitana.
Ego Willelmus de Porta, si obiero in via de Iherusalem, dimitto Deo et Sancto Petro quadraginta solidos de wadio in vinea Ingerbaldi et Letardi, fratris ejus, Johannisque, nepotis ejus, apud Meles, juxta Rochiam, et de quatuor modiis vini, triginta solidos, sicut vendidi eidem Ingelbaldo; fidejussor hujus venditionis, Wido vicarius; et XX solidos quos debet mihi idem Ingelbaldus, et de cellario quod mihi Bertrannus, filius Anselmi, ingadiavit, XX solidos, quorum fidejussor est Jocerannus Boterius. Testes hujus doni: Rainaldus Rufus et Wido Patuerius. Quod si rediero, XX solidos dabo Deo et Sancto Petro.
(Au dos:) Carta Willelmi de Porta.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung