CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4146     View  [Back]
Charta de controversia inter monachos Cluniacenses et episcopum Eduensem super coemeterio de Melleto, etc.
Cluniacenses clamaverunt adversus Eduensem episcopum, quod juramento probationis prede eorum, quam reddituri erant eis, homines Eduensis episcopi non passi sunt apponere, me sciente, et ideo homines Cluniacensium, quia incertum noluerunt jurare, dimiserunt novem libras de capitali prede sue. Unde adjudicatum est eis, ut jurarent apposito, me sciente, et recuperarent quod dimiserant de capitali prede sue. Et de effractionibus cimiterii adjudicatum est, ut effractionem cymiterii et mortes hominum intra cymiterium interfectorum, et vulnera vulneratorum, et dampnum novies componant, et emunitatem tripliciter, juxta sententiam Leonis, juxta quam de compositione ibidem in placito judicium dedimus. Quam ut pre manibus habeatis, subter adnecti fecimus: «Leo papa. Si qui monasteria et loca dicata et ecclesias infringunt, et deposita vel alia quilibet exinde abstrahunt, dampnum novies componant, et emunitatem tripliciter, et velut sacrilegi canonice sententie subjugentur.» Episcopo autem Eduensi adjudicatum est, quod si usu consuetudinario juris sui esset accipere sibi ad opera sua boves hominum manentium in Clun[i]ensium villis, de quibus in placito illo actum est, et posset probare legitimis testibus, homines Cluniensium, qui insecuti sunt homines episcopi, ut boves quos ducebant auferent, et hominem qui interfectus est, et capitale, si quod aliud amiserunt, debent reddere hominibus episcopi, et justiciam facere. Si vero usus consuetudinarius a parte episcopi probari non poterit, facient sui justiciam de bubus injuste acceptis. Æcclesias quas Cluniacenses possunt probare se habuisse [per] donationem vel concessionem Aganonis, et firmitas sibi concessione istius ejusdem episcopi N[orgaudi] per manum domini Milonis, Prenestini episcopi, tunc in partibus Galliarum apostolice sedis legati, habeant et quiete possideant. De capella Borbonensi, si possint probare domini Clunienses, eam sitam infra fines parrochialis ecclesie sue, et ab episcopo Eduensi Norigaudo, ipsis contradicentibus, consecratam, nec prius fuisse consecratam, injusticiam fecit parrochiali ecclesie cum consecravit eam, et est juris ejusdem parrochialis ecclesie et eorum quorum est parrochialis ecclesia. De paratis judicatum est, ut si ecclesie, secundum diversitates terrarum in quibus site sunt, possint probare se tempore Aganonis, cum pace illius, usque ad tempora istius episcopi dedisse monetas terrarum in quibus site sunt, sicut per ipsas terras currunt, probent, et ita solveant de cetero cum pace. Si potest probari a parte Cluniacensium eos hactenus habuisse emendationes, que vocantur leges forisfactorum commissorum in cymiterio de Melleto, probent et habeant. Si vero probare non poterunt, habeat episcopus. Pensio monachi canonice emendetur. Quod ideo seorsum posuimus, quaregravius emendari debet. Omnes supranominate probationes legitimis debent fieri testibus ab utraque parte. (Le sceau est perdu)
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung