CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4147     View  [Back]
Concordia facta inter decanum Juliaci et præfectum de Carmeio super multis rebus quæ hic usurpaverat in dictis locis Juliaco et Carmeio.
Notum sit universis Petrum, prefectum de Carmeio, multa de rebus beatorum apostolorum Petri et Pauli illicita diu usurpatione tenuisse. Quod ego Durannus, Juliaci decanus, agnoscens, ipsum prefectum conveni, et quia que injuste tenebat mihi adhuc incognita erant, tamdiu hominem per placita distruxi, quousque ad ipsius ore rei veritate[m] addidici. Tenebat itaque in Juliaco vineam unam et unum cellarium; in Carmeio, cellaria et domos, de quibus nullus census reddebat; ibidem et in molendino uno custodem sine assensu meo ponebat, et taschias ville accipiebat, et de bosco Presterie dabat et vendebat, et accipiebat quantum volebat; die etiam qua census noster redditur, quatuor denarios de censu habebat; fabricaturas ville in suum proprium usum preoccupaverat; de manso ville quod tenebat, censum quando volebat retinebat. De his omnibus inter me et ipsum coram domno de Creci, camerario, et domno Bernardo de Meleio, et domno Drogone, constabulo, talis concordia facta est: Primo fidelitatem juravit Deo et Sancto Petro in manu mea, et quod singulis annis supra XII denarios illicite de rebus Beati Petri non acciperet; pro vinea dabit quotannis quartam partem, et decimarum, duos panes, duo sextaria vini et IIIIor denarios; pro cellario, duos denarios; de cellariis et domibus Carmeii, quas habet, preter unam in qua habitat, que est juxta Plaseis, debitum et consuetudinarium censum; in molendino non ponet custodem sine voluntate et assensu decani Juliaci, quicumque ille sit; taschias Deo et Sancto Petro reliquit, retento sibi panagio et redecimo et lino et canvo; nichil de bosco Presterie accipiet nisi ad opus molendini prefati et siccum lignum; quatuor denarios quos die redditionis census accipiebat, ex toto dereliquit; fabricaturas etiam ville sine omni servitio quod fabro faciamus. De manso reddet quotannis VI denarios, panem et dimidium bichet et dimidium avene, et diurnales sicut alii de villa; preter ista, de molendino Chiani XVIII denarios in vigilia Sancti Johannis seu die. Hec omnia dereliquit Petrus Deo et Sancto Petro, et heres ejus, tali conditione ut cetera que ei remanent in pace et quiete illum et filios ejus tenere dimittant. Hujus rei testes sunt: Bernardus, presbiter Carmeii, Stephanus de Carmeio, Bruno de Fossatu, Bruno cellerarius, Aimo, prefectus Juliaci, Lambertus Clavel; ex parte Petri: Bertrannus de Curtevais, Gaufredus Passebarre, J. Bonittus, frater ejus, Hugo forestarius, Stephanus de Buxiaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung