CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4152     View  [Back]
Charta qua Bernardus, Cluniacensis prior et alii fratres, concedunt mansum apud Paysiacum Adalardo, etc.
Ego Bernardus Cluniacensis prior et alii ejusdem cenobii fratres, mansum quoddam, quod est apud Paysiacum, de jure Beati Petri et nostro, sub annuo censu VII solidorum Leonensis monete persolvendo in festo sancti Michaelis, concessimus Adalardo et filiis ejus nominatim designatis, Miloni et Petro, ea videlicet conventione, ut si post decessum patris, alter eorum vel uterque voluerint mansum prefatum obtinere, debebunt per singulos annos supradictum [censum] VII solidorum Cluniacensi monasterio persolvere. Fratri quoque qui adducit salem, mansi possessor duo hospitia in anno ex debito prebebit. Quod si post decessum patris, filii mansum iddem, ita ut determinatum est, tenere noluerint, ipsum mansum cum omni edificio et cultura ac melioratione sua in jus et liberam possessionem Cluniacensis monasterii retransibit. Si autem Milo vel Petrus legitimos heredes habebunt, ipsis terram prefatam sub censu determinato relinquere poterunt. Alioquin in jus monasterii, ut determinatum est, redibit. Testes Huardus de Monmeret, Remigius de Leons, Teybrannus de Sancto Gyngulfo, Hugo de Bosco, Philippus.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung