CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4153     View  [Back]
Charta qua Martinus Bramans Boscum et Isengardis, uxor ejus et alii dederunt monasterio Cluniacensi terram quam tenebant de Sancto Eugendo.
Notum fiat omnibus Christi fidelibus, tam presentibus quam futuris, quod Martinus Bramans Boscum et Isengardis ejus uxor, cum filiis suis, et Aymo famulus cum uxore sua et filiis suis, terram quam de Sancto Eugendo ad censum tenebant, in cujus particula quadam Walcherius Salinensis fundavit capellam, Deo et Sancto Petro Cluniacensi ad censum XII denariorum singulis annis et vini nummatarum IIIIor donaverunt. Inde sunt testes ipse idem Walcherius, qui placitum fecit, et Giraldus Saltarius, Herenbertus quoque seneschalcus, Bernoque serviens, et Peregrinus ac Berno Boteth.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung