CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4158     View  [Back]
Epistola Petri Cluniacensis abbatis, qua commendat fratribus apud Moyssiacum degentibus, abbatem quem illis præfecit, etc.
Dilectissimis et amantissimis fratribus ac filiis sub patrocinio beatorum apostolorum Petri et Pauli apud Moyssiacum degentibus Pe[trus Cluniacensis?] abbas, salutem animarum et corporum et eternam benedictionem. Noveritis, filii karissimi, qualiter vos semper dileximus quemque speciali amore locum illum pre omnibus congregationis nostre locis, habuimus et honoravimus: hoc namque privilegium vobis et loco vestro semper concessimus et concedimus, ut in amore et honore atque memoria congregationis nostre speciales sitis. Unde, filii, rogamus nostri memores Deum super omnia diligatis, teneatis, honoretis, eique gratias super beneficiis suis agatis, licet enim vobis pluries supervenerint anxietates, ejus misericordia non defuit vobis, prestant (?) in vobis augmentum, et in necessitatibus solacium; idcirco verbum ipsum in omnibus et super omnia pre oculis habetote, dumnis nostris summis apostolis servire necessitatem. Ordinem nostrum et sacram religionem sanctamque hobedientiam cum summa diligentia custodite; pensate quod nichil scit quicquid in mondo servitur; cogitate cum quanto sudore laborandum, ut possitis evadere illud terribile judicium et pervenire ad gaudium nunquam finiendum. Dompnus abbas, quem vobis preffecimus, vir bone intentionis et religiosus, vobis et fratribus vestris parum carus, se laudat satis de vobis; unde gaudemus, et ut magis magisque ipsum diligatis, honoretis, eique devote hobediatis utpote tam glorioso viro volumus et ammonemus; de cetero commendamus nos omnipotenti Deo, qui vos benedicat, ordinet et protegat, et ab omnibus peccatis absolvat, vobisque perseverantiam justam religiose tribuat, et post hanc vitam meritis et precibus sanctorum apostolorum, quibus deservitis, vos ad eterna perducat. Amen. Et quia nos corporali aspectu videre non possumus, speciali nos videamur presens et precibus vestris.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung