CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4159     View  [Back]
Epistola Petri, Cluniacensis abbatis, ad Hugonem, abbatem de Tribus Fontibus, cui dat quidquid ecclesia de Baudovillari habebat a parte Trium Fontium, etc., ne querela amplius de vicinitate terrarum eorum oriatur.
Dilecto et venerabili fratri Hugoni, abbati de Tribus Fontibus ejusque successoribus regulariter substituendis, frater P[etrus], humilis Cluniacensis abbas, in perpetuum. Nichil magis convenit et personę et ecclesie nostre, quam querere que ad pacem sunt, et sub caritatis concordia reliquos ordines, qui ubique terrarum nobis et nostris junguntur, dulciter confovere; precipue autem illos qui de Cisterciensi ordine exierunt, specialiter vero domum Clarevallensem, singulariter ejusdem loci abbatem carissimum nostrum et que ad ipsum pertinent volumus omnimodis conservare. Inde est quod ecclesiam de Tribus Fontibus, primogenitam filiam Clarevallensis monasterii, adversus filios nostros monachos Sanctę Margaritę et illos de Baudovillari, ne aliqua querela amplius de vicinitate terrarum inter eos oriatur, presentis privilegii pagina communimus. Donamus enim predicto monasterio de Tribus Fontibus, ad peticionem karissimi nostri Clarevallensis abbatis, et confirmamus quicquid habebamus a parte Trium Fontium usque ad fontem qui dicitur Berarsartum, ita ut a prędicto fonte sit meta et linea via Rothberti Hyspanię usque ad caladiam de Roncheriis, que est via ultra veterem capellam et ultra viam salinariam, et inde usque ad territorium de Chanseniaco; ita ut prefati monasterii de Tribus Fontibus sit quicquid est infra terminos istos, sine omni costumia, ad annuum censum decem solidorum Proviniensis monete, qui reddentur singulis annis in die Ascensionis Domini domui de Baudovillari. In hac autem terra monachi de Tribus Fontibus in plurimis locis habebant terciam partem; qui et dederunt nobis quandam partem terrę quam habebant extra fontem Berarsarti, videlicet quicquid ibi habebant. Ita tamen factum est hoc, quod monachi nostri de Baudovillari excolent ibi terram quam excolere solebant, vallem illam que est inter veterem capellam et pratum et in longum usque ad caladiam viam quam supradiximus, et nichil amplius. Quod si terram illam dimiserint monachi, non poterunt eam dare, nisi monasterio de Tribus Fontibus. Habebunt etiam ibi usuarium nemoris in omnibus ad proprietatem domus suę et communem pasturam in omnibus finibus Trium Fontium ad omnia pecora sua, et monachi de Tribus Fontibus similiter in omnibus finibus eorum ad omnia pecora sua. Ne autem hoc aliqua temporum vetustate vel alicujus perversitate aut mutaretur aut deperiret, sigilli nostri impressione firmavimus. Actum est hoc anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo quinquagesimo primo.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung