CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4160     View  [Back]
Charta qua Nicolaus, prior Sanctæ Margarete, ex præcepto abbatis Cluniacensis, dat ecclesiæ de Tribus Fontibus quidquid ecclesia de Baudovillari habebat, a parte Trium Fontium, etc.
Quoniam vita hominum brevis est labilisque memoria, res gestas custodię commendare litterarum decrevit antiquitas. Proinde ego Nicolaus, prior Sancte Margaretę, communi assensu totius capituli nostri et subscriptarum personarum testimonio, ex precepto tamen domni P[etri], Cluniacensis abbatis, donamus ęcclesię Beatę Marię de Tribus Fontibus et confirmamus quicquid filia nostra ęcclesia de Baudovillari habebat a parte Trium Fontium, etc. Ne autem hoc aliqua temporum vetustate vel alicujus hominis perversitate aut mutaretur aut deperiret, presentis cyrographi pagina munivimus. Actum est hoc anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo quinquagesimo primo. Signum Lamberti subprioris. Signum Nicolai cellararii. Signum Hatonis, prioris de Baudovillari. Signum Odonis.
(Au dos:) Donum quod dedit prior Sancte Margarete ecclesie Beate Marie de Tribus Fontibus.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung