CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4168     View  [Back]
Charta qua Boso, Catalaunensis episcopus, confirmat ecclesiæ Beatæ Mariæ de Tribus Fontibus terras quas concesserat ei abbas Cluniacensis.
In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis. Ego Boso, Dei gratia Cathalaunensis episcopus, confirmo ecclesiæ Beatæ Mariæ de Tribus Fontibus in perpetuum quicquid ecclesia de Baudovillari habebat a parte Trium Fontium usque ad fontem qui dicitur Berarsart, ita ut a prædicto fonte sit meta et linea via Roberti Spanie, usque ad caladiam de Roncheriis, que est via ultra veterem capellam et ultra viam salinariam, et inde usque ad territorium de Cansennac, ita ut præfati monasterii de Tribus Fontibus sit quicquid est infra terminos istos, sine omni costumia, ad annuum censum X solidorum Proveniensis monetæ, qui reddentur singulis annis in die Ascensionis Domini domui de Baudovillari. Ita tamen factum est hoc, quod monachi de Baudovillari excolent vallem illam quæ est inter veterem capellam et pratum, et in longum usque ad caladiam viam quam supradiximus, et nihil amplius. Quod si terram illam dimiserint monachi, non poterunt eam dare, nisi monasterio de Tribus Fontibus. Habebunt etiam ibi usuarium nemoris in omnibus ad proprietatem domus suæ et communem pasturam in omnibus finibus Trium Fontium ad omnia pecora sua, et monachi de Tribus Fontibus in omnibus finibus eorum similiter ad omnia pecora sua. Ne autem hoc aliqua temporum vetustate mutaretur, sigilli nostri auctoritate munivimus.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung