CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4176     View  [Back]
Epistola Anselmi, Havelbergensis episcopi, ad Petrum, abbatem Cluniacensem, cui mittit gratulationes suas.
Domino P[etro], venerabili Cluniacensi abbati, A[nselmus], pauper Christi, Havelbergensis ecclesie vocatus episcopus, salutem cum debita tanti patris reverentia. Sicut plerumque fit, ut alienatio corporum alienationem quoque faciat mentium, ita non nunquam fit ut eadem voluntas mentium dilectionem altrinsecus generet absentium personarum. Inde est, quod nos religionem ac prudentiam persone vestre per venerabilem fratrem Go., Palmensis cenobii priorem, audientes, et animum vestrum ad sublimia et maxima imperii negotia dilatatum intelligentes, scripto saltem noticiam vestri habere cupimus, optantes ut jam aliquando et faciem vestram videre et sanctitatis vestre colloquio frui, et nobis detur et vobis. Noverit enim beatitudo vestra, quod serenissimus Romanorum rex et semper augustus Fr[idericus], ex quo personam vestram semel vidit, semper dulcem de vobis memoriam habuit, et nos, qui circa ipsum aliquando sumus, pro ipsius commendatione propensius vos diligimus, et ad prestandum vobis obsequium semper parati erimus. Vestra igitur interest, ut juxta sapientiam vobis a Deo datam caute ac prudenter ea que tractanda sunt tractetis, quoniam hominem tortuosum et serpentina astucia volubilem et lubriosum reperietis, et de quo dici potest: «Nescio quo teneam mutantem Prothea wultus.» Orate pro nobis et hominibus, amabilis pater.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung