CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4177     View  [Back]
Charta qua controversia quæ erat inter Novaliacenses et Contaminiacenses monachos terminatur.
Certa et vera sit omnibus significatio, quod controversia, quæ de ecclesiis Thiesii et Castellionis et earum appendiciis diu et sæpe inter Novaliacenses et Contaminiacenses ventilata fuit, a Bernardo, Berinecensi abbate, tunc priore Novaliacensi, et Anguizone, Cluniacensi camerario, tunc priore Contaminiæ, sic in pace terminata stetit. Placuit itaque Stephano, Clusii abbati, qui judex et conciliator hujus negotii ab Adriano papa constitutus erat, et Bernardo, prædicto abbati, et communi capitulo Novaliacensi et Berinecensi et ceteris suis aliorum locorum confratribus, ut ab Anguizone, priore Contaminiæ, mille quadringentos solidos Secusienses eo pacto et tenore acciperent, ut præfata concordia in perpetuo deleta et sopita jaceret; Contaminiacenses autem prædictas ecclesias cum beneficiis et appendiciis suis firma et perpetua pace deinceps haberent et possiderent. Quod factum ratum et confirmatum fuit et est concessu et voluntate omnium prædictarum personarum, et Arducii, Gegensis episcopi, et Aymonis Fulciniacensis, qui advocatus hujus rei erat, M. C. L anno ab incarnatione Domini, F[riderico] imperatore regnante et guerram cum Mediolanensibus agitante. Hii sunt testes: U[mbertus], comes Maurianensis; A[ymo] Furciniacensis; R[odulfus] ejus filius; G. de Volseno; P. de Bovio; W. Seginus; D. Clarl.; P. Alava[r]di; B. prior Aquæ Bellæ; P. magister de Grunofio, et fere omnis parrochia Thiesii.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung