CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4178     View  [Back]
Litteræ Henrici II, regis Angliæ, quibus notum facit abbatem Cluniacensem concessisse ad petitionem suam, cuidam Willelmo, ecclesiam Sancti Cosmæ de Constantino.
H[enricus], Dei gracia rex Anglie et dux Normanie et Aquitanie et comes Andegavie, omnibus ad quos presens scriptum pervenerit, salutem. Noveritis P., abbatem et conventum Cluniacensem ad petitionem nostram concessisse Willelmo de Sancte Marie ecclesia, clerico nostro, de camera nostra, ecclesiam suam Sancti Cosme in terra nostra de Constantino, ad tenendum eam de ipsis tota vita sua in perpetua elemosina, reddendo eis pensionem XXX librarum Andegavensium per annum; ita quod post decessum suum ad abbatem et conventum Cluniacense[m] revertatur. Nolumus autem, ut ex hoc quod ipse Willelmus eandem ecclesiam ad petitionem nostram adeptus est, et eam possidet, dampnum vel detrimentum eis proveniat, quia post decessum prefati Willelmi ipsam ecclesiam bene et pacifice et integre habeant, cum omnibus pertinentiis suis et cum omnibus emendationibus quas ipse Willelmus ibi fecit. P. S. episcopo Cicestr[ensi] apud Driencurt.
(Au dos:) De ecclesia Sancti Cosme de Constantino, concessa per P., abbatem Cluniacensem, cuidam clerico ad vitam suam, pro et sub pensione annua trigenta librarum Andegavensium abbati Cluniacensi solvendarum, quo mortuo debebat reverti ad abbatem Cluniacensem.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung