CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4183     View  [Back]
Charta qua Petrus, Cluniacensis abbas, præcipit duplicem tricenarium missarum Cluniaci fieri pro salute animæ Mathildis, filiæ Henrici, regis Anglorum.
Cum a trecentis fere annis omnes pene latini reges Cluniacensem ecclesiam dilexerint, et eam tam rerum mobilium quam immobilium donis causa Dei provexerint et ditaverint, inter universos tamen felicis memorie rex Anglorum et dux Normanorum Henricus, Willelmi, primo ducis, dein regis, filius, speciali eam amore coluit, et veneratus est. Donis autem multiplicibus et magnis omnes jam dictos exsuperans, etiam majorem ecclesiam a rege Hispanorum Aldefonso inchoatam miro et singulari opere inter universas pene tocius orbis ecclesias consummavit. Ea de causa specialis apud universos Cluniacensis ordinis fratres ejus memoria habetur et in perpetuum, per Dei gratiam, habebitur. Cui in paterna hereditate succedens Matildis, ejus filia, Henrici magni Romanorum imperatoris conjux, mater autem alterius Henrici junioris, Anglorum regis ducisque Normannorum et Aquitanorum, paterne imaginis et prudentie formam velut sigillo impressam representavit, et, preter alia digna relatu, Cluniacensem ecclesiam more patrio sincere dilexit. Unde ego frater Petrus, humilis Cluniacensis abbas, voluntate et assensu nostrorum, quando apud Rothomagum videndi et colloquendi ei causa eam adii, ipsa rogante, constitutum a nobis est, ut post obitum ipsius, pro salute anime ejus, fiat duplex tricenarius missarum in Cluniaco. Ab aliis autem sacerdotibus due misse cantentur. A reliquis vero non sacerdotibus, aut bis quinquaginta psalmi, aut cencies Miserere mei Deus, et XIII, unaquaque die per integrum annum, pauperes ab elemosinario bene reficiantur. Per universa vero loca Cluniacensis congregationis ubi XIII fratres morantur, fiat ei tricenarius, et pauper unus, per tocius anni spacium unaquaque die, reficiatur. A cunctis autem universaliter sacerdotibus, preter illos qui missas tricenariorum cantaturi sunt, ei missa una cantetur, et a non sacerdotibus, aut quinquaginta psalmi, aut quinquagies Miserere mei Deus. Alii autem priores minorum prioratuum, quibus hoc possibile fuerit, C, pro anima ejus, pauperes reficiant. Hec vero omnia studiose servari precipimus, ut omnipotens et benignus Deus plenam ei remissionem peccatorum suorum conferat, et in eterna vita ad consortium sanctorum suorum et sanctarum perducat. Amen.
(Au dos:) De rege Henrico primo Anglie, basilice nove nostre precipuo constructore post regem Hispanie.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung