CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4192     View  [Back]
Litteræ B[ertoldi], ducis de Zæringhen, atque burgundiæ rectoris, ad abbatem Cluniacensem, super ecclesia de Roquerio Monte.
... Dei gratia Cluniacensi abbati et omni conventui, B[ertoldus,] dux de Zaringhem atque Burgundiæ rector, salutem cum fideli famulatu. Vestræ insinuamus sanctitati, quoniam cœnobiolum vestrum de Roqueriomonte, quod sub nostra tuitione suscepimus servandum, diversarum mundialium rerum jam sensit detrimentum a domino Hugone, qui ipsam præposituram a vobis susceperat agendam et regendam. In pluribus enim nocuit, sed in nullis profuit; quia diu infirmitate gravatus, nec præesse potuit nec prodesse. Audivi ergo et bene comperi, quia jam eandem vobis resignaverat præposituram et memorata cellula destituta est, tam in spiritualibus quam in secularibus. Hinc est quod vestræ rogando demandamus magnitudini, quatenus illam nulli alienigenæ commendetis, sed cuidam in eodem cœnobio decano, viro honesto et in omnibus bene morigerato, quem et cuncti tam majores quam minimi poscunt, assignare, nostris exorati precibus, procuretis. Confido enim quod per hunc quæque dilapsa possint reparari.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung