CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4193     View  [Back]
Epistola Hugonis III abbatis Cluniacensis ad Fridericum imperatorem, qua conqueritur de expulsione monachorum e Balmensi monasterio.
Serenissimo et felicissimo domino F[riderico], imperatori Romanorum, frater H[ugo], humilis Cluniacensis abbas, utriusque vite jocunditatem. Proposueramus ad vos venire, et noticiam et gratiam vestram querere, sed plures cause propositum nostrum impediunt. Parentes Roberti Grossi, quem dominus papa dampnavit, undique Cluniacensem ecclesiam inquietant, et novam plantationem nostram valde concutiunt. Ad dominum Papam ituri sumus, et in preparatione itineris intenti occupamur. Conquerimur plurimum magnificentie vestre, quod fratres nostri et confratres vestri, qui pro salute et prosperitate vestra et regni vobis a Deo commissi, Deo cotidie supplicant, et anniversarium avunculi vestri, regis Conradi, annuatim celebrant, de abbatia Balmensi, quam dominus papa Eugenius in prioratum ecclesie Cluniacensi dedit, et vos sigillo auctoritatis vestre confirmastis, violenter expulsi sunt. Rogamus autem obnixe, ut ipsum prioratum et possessiones ejus et caldariam, quam Aymo major de Ruviniaco ecclesie Balmensi aufert, qua etiam antecessorem nostrum investistis, nobis, si placet, restitui faciatis. Presentium latores ad serenitatem vestram a nobis transmissos sciatis, et his, que serenitati vestre dixerint, fidem adhibeatis; et peticiones quas pro Cluniacensi ecclesia fuderint, misericorditer exaudiatis. (Au bas:) Domino imperatori Romanorum.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung