CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4196     View  [Back]
Epistola Petri, Burgensis episcopi, ad H[ugonem] abbatem Cluniacensem, qua exponit quomodo ecclesiam de Caradinna monasterio Cluniacensi a summo pontifice abjudicatam ipse dederit et confirmaverit.
Venerabili et karissimo amico suo domno H[ugoni], Cluniacensi abbati, P[etrus], Dei gratia ecclesie Burgensis episcopus, salutem et dilectionem. Discretionem vestram recolere existimo quanta dissentio inter predecessorem nostrum et vestrum pro ecclesia de Caradinna quondam extiterit. Pie enim recordationis imperator Aldefonsus illud juris quod ad ipsum pertinebat ęcclesie Cluniacensi contulit. Predecessor vero noster abbatem Caradinne, quem benedixerat, plus equo et justo diligens, donationi imperatorie coram summo pontifice contradixit; et ideo summus pontifex ecclesie Cluniacensi predictam ecclesiam abjudicavit. Nos itaque ecclesiam Cluniacensem a juventute nostra diligentes, et pro posse nostro res et rectores ejus venerantes, tunc temporis partem vestram juvimus, et si facultas nobis daretur, ablata vobis restituere proposuimus. Data igitur nobis celitus nunc temporis facultate, affectum ad effectum perducimus, et ecclesiam de Caradinna, cum omnibus pertinentiis suis, Deo et beatis apostolis Petro et Paulo et ecclesie Cluniacensi libere donamus, et donationem illam quam fecit imperator Aldefonsus confirmamus, retento tantum jure nostro, id est, receptione annuali cum processione, et trium dierum modesta procuratione.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung