CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4200     View  [Back]
Charta qua Hugo, Cluniacensis abbas, notum facit Mathæum Lotharingum dedisse ecclesiæ Cluniacensi locum qui vocatur Grandis Campus.
In nomine Dei omnipotentis, pii et misericordis. Ego frater Hugo, humilis Cluniacensis abbas, presentibus et successuris notum facio, quod quidam miles, nomine Matheus, cognomento Lotharingus, instinctu cujusdam fratris sui, monachi nostri, nomine Drogonis Lupi, dedit Deo et beato Petro et ecclesie Cluniacensi, locum qui vocatur Grandis Campus, in quo ipse, adjuvante et cooperante prenominato fratre suo, ecclesiam et habitationes monastico ordini congruas construxit et redditus unde monachi viverent multo precio et labore undecunque adquisivit. Dedit autem locum illum in prioratum sub censu X sol. ab eodem prioratu ecclesie Cluniacensi annuatim persolvendorum, ea conditione ut quandiu idem Drogo, frater suus, vixerit, eidem ecclesie loco prioris presideat; post obitum vero ejus, prior qui illi substituendus fuerit, cum consilio et voluntate ipsius Mathei substituetur. Post utriusque vero obitum, faciet de eo Cluniacensis ecclesia sicut de prioratu suo. Ego vero dedi eidem loco de propriis redditibus ecclesie Cluniacensis centum solidos, qui erant de helemosina vicecomitis de Feritate, qui sunt in villa quę dicitur Marriniacus. Dedi etiam illi quod ecclesia Consiacensis habebat in decima de Welli, et in recompensatione illius decime, condonavi ecclesie Consiacensi dimidiam marcam de censu suo. Concessit etiam predictus Matheus ecclesie de Grandi Campo omnes possessiones et omnia illa que eadem ecclesia possidebat eadem die qua donatio facta est, et quicquid in posterum de rebus et de feodo suo juste adquirere potuerit. Ego quoque promisi ei, quod si labor aliquis vel calumpnia eidem loco, quod per se non possit sedare, emerserit, auxilium et consilium nostrum et ecclesie Cluniacensis, nullatenus illi defutura. Huic donationi interfuerunt hii: ego Hugo, Cluniacensis abbas; Ingravio, abbas Sancti Medardi Suessionensis; Enguizo, camerarius noster; Godefredus, conestabulus; Drogo Lupus, predicti Mathei frater; Anscherius, prior Consiaci; Tebaldus, prior Crispeii; Thomas, capellanus noster; Geraldus, prepositus Consiaci; Stephanus, prior de Monte Mirabili; Guilelmus Colungerius, capellanus noster; Bernardus Vizeliacus; Nicolaus de Anglia et Rainaldus de Stampis, notarii nostri; Willelmus, prior de Altolio; Bernardus, famulus noster; Petrus, senescalcus de Grassa; Calceredus, pincerna; Silvester, marescalcus; Cristianus, cocus; Bernardus Salomon; Matheus ipse qui donum fecit; Johannes monachus; Petrus Strabo; Adam de Cruce. Actum Consiaci, anno incarnationis Dominice M. C. L. X., regnante in Francia Ludovico juniore, in Anglia Henrico juniore, in Allemannia Frederico imperatore Romano existente, anno tercio ordinationis nostre in abbatem Cluniacensem. Ego Walcherius, tunc temporis prior Lehuni, vidi et audivi et scripsi hec manu mea.
(Au dos:) Carta de Grandi Campo, in Francia.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung