CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4201     View  [Back]
Charta qua Petrus, filius Ludovici VI, regis Francorum, et dominus Curtiniaci, concedit quædam privilegia monasterio Sancti Petri de Curtiniaco.
Gloriam hominis cum homine diu stare non posse ipse quoque mundus, cum suis casibus, quasi quibusdam vocibus clamat. Si ergo juxta Psalmistæ vocem: «Cum homo interierit, sua cum eo non descendit gloria;» quid agendum est, nisi ut de substantia hominis terreni heres fiat ecclesia. Ego igitur Petrus, Ludivici regis Galliæ frater, dominusque Curtiniaci, qui plurima mala ecclesiæ Beati Petri Curtiniaci per homines meos nescienter commisi, sed amodo nulla irrationabilia prefatæ ecclesiæ per me et per meos, Deo atestente, fieri affirmo, et hoc in perpetuum, sed sicut antecessores mei res Sancti Petri Curtiniaci manutenuerunt, ego conservabo. Qua de causa omnium prepositorum meorum condunatione facta, videlicet militum, famulorumque quorumdam, scilicet Gilonis de Tornel; Benardi, prepositi de Curtiniaco; Garnerii, prepositi de Castro Renard; Milonis, socii Garnier, et Stephani Eschelier, de Puteofontis, prepositi; Ranerii, prepositi de Chantecoch; Petri, prepositi de Monargis; Milonis mercatoris Terberont(?), quorum prædictorum omnium fidem dare feci, quatinus quod prædixi fideliter servari, et ipsi servent, nec aliquid ex rebus hominum prætextate ecclesiæ vi capere presument; et si forte præpositus quislibet de prefecturis depositus fuerit, et alius in loco ipsius subrogatus extiterit, quod istos prænominatos facere fecit, et ipse faciet; sed si contigerit ut homines præfatæ ecclesiæ forefactum faciant, quod mei juris sit, prepositus tunc in cujus prefectura hoc evenerit, ad clamorem in presentia prioris Sancti Petri vel illius qui in loco prioris erit, fuerit, veniat et ibi jus meum qualiter inter se convenit accipiat; deinde, quod pretereundum nolo, cum quislibet præpositorum meorum quamlibet rem hominum Sancti Petri Curtiniaci infra potestatem meam vel extra, videlicet in prædicta vel qualicumque modi sit, ignorenter rapuerit, quatinus ei demonstratum fuit, infra quindecim dies reddat. Et ut hec quæ supradixi rata et inconcussa in perpetuum permaneant, sigilli mei auctoritate ecclesiæ Sancti Petri Curtigniaci et ibi Deo servientibus in eleemosinam confirmavi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung