CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4205     View  [Back]
Confirmatio quarumdam consuetudinum bonarum, quas sanctus Hugo aliique beati abbates incolis villæ Cluniacensis concesserant, a Stephano, abbate Cluniacensi facta.
In nomine Domini Jhesu Christi. Amen. Notum sit tam posteris quam presentibus, quod domnus Stephanus, Cluniacensis abbas, consuetudines dicti loci bonas et a sancto Hugone aliisque beatis ejusdem ville abbatibus recte statutos usus scire et conservare desiderans, jussit ut viri antiquiores prefati loci convenientes insimul, de statu ville et usibus a sanctis retro abbatibus constitutis et conservatis, inter se collocando dissererent, et eos ad memoriam revocarent, redactosque in scriptis ad supradictum venerabilem abbatem Stephanum defferrent. Sunt igitur predicti loci consuetudines, de quibus electi viri senes concorditer dixerunt, hec que sequntur: [I.] Si quis in eadem villa Cluniaco per annum et diem ut civis habitaverit, deinceps eum ecclesia pro perrochiano tenet et fert et habet. [II.] Si aliquis eum, qui prenominati loci habitator et ecclesie perrochianus habetur, de servitute interpellaverit, ecclesia ipsum pro jure manutenere debet. [III.] Si convictus fuerit esse servus, non impetitori eum reddere debet ecclesia, sed jubere et permittere ut cum rebus suis quo voluerit perrecturus villam exeat. [IV.] Si de aliquo burgensium vel in prefato loco habitantium clamor et querela ad potestatem loci facta fuerit, is de quo clamor factus est, si jus facere paratus sit, et pro posse suo ydoneam securitatem mittat, neque res, neque corpus ejus capi aut male tractari debet. [V.] Si burgenses inter se controversiam habuerint, antequam clamor ad potestatem loci fiat, per se vel per manum vicinorum ad pacem reduci et concordiam possunt, nisi de hoc sit controversia quod fractum ville vocant: ut si quis verberet, furetur, adulterium faciat; horum namque animadversio et castigacio ad magistratum loci pertinet. [VI.] Si verberacio aut ictus cum sanguine fit, sexaginta solidorum pena est; si absque sanguine, sex solidorum, de quibus dominus loci tres, is qui percussus aut verberatus fuerit alios tres habebit. [VII.] Si quis alium furem, servum, putidum, perjurum, leprosum, traditorem vocaverit, contumelie hujus pena, si clamor inde ad potestatem ville fiat, sex solidorum est, quorum tres dominus loci, reliquos tres ille cui facta injuria est habebit. [VIII.] Si quis furti convictus fuerit, ejus res et corpus in placito et miseratione domini sunt. [IX.] Adulteri pena est, ut adulter adulteraque a fine usque ad finem ville nudi concurrant; quod si fecerint, res eorum et corpora pacem habebunt. [X.] Si quis postea crimen aut criminis penam eis improperaverit, si clamor inde fiat, domino loci tres solidos, ei quem vituperaverit alios tres dabit. [XI.] Qui uxorem duxerit, capellano suo panem, vinum et carnem, pro modo facultatum suarum, honoriffice dabit. Pro debito isto, capellanus invitus nummos non accipit, neque is qui uxorem ducit denarios invictus capellano pro convivio dabit. [XII.] Si quis testamentum fecerit, quod de rebus suis non contra jus statuerit, ita servandum est. [XIII.] Si quis non facto testamento obierit, is qui, deffuncto genere aut cognacione propinquior fuerit, bona ejus habebit, qui et mortuum sepelire et pro anima ejus benefacere debet. [XIV.] Si quis, non facto testamento, sine herede et uxore decesserit, bona ejus ad ecclesiam devolvuntur. [XV.] Qui panes ad vendendum faciunt, pro fornagio et debito fornerii majoris et socii sui, de panello nummum vel nummatam paste dare debent. [XVI.] [Alii, qui sibi ad comedendum, non ad vendendum panificant, pro fornagio et debito duorum fornariorum, de panello obolum vel obolatam paste donare debent.] Ulterius nisi (sic), preter ligna ad coquendum panem, exigi debent. [XVII.] Pro molendo sextario, a messionibus usque ad natale Domini, due cuppe cumulate, una avene, altera farine, dari debent. A nativitate Domini usque ad messiones cuppe non cumulantur, sed rase tribuuntur. Qui minus sextario molet, ad supradictam racionem, pro eo quod molere voluerit, debitum molendini exolvet. [XVIII.] Si gluto aut meretrix viro probate vite aut femine turpis verbi aut facti contumeliam irrogaverit, statim de injuria illata vindictam sumere potest; de qua vindicta sumpta, magistratus neque clamorem exaudire, neque alio modo se intromittere debet.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung