CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4211     View  [Back]
Charta qua Petrus, Aptensis episcopus, confirmat donationem ecclesiarum de Ulmatis, etc., ab antecessore suo monachis Cluniacensibus factam.
Ego Petrus, Dei gratia Attensis episcopus, una cum sacrista nostro Bonnodo et canonico Rainoardo, laudo et concedo illud donum, quod antecessor noster Leodegarius donavit ecclesiæ Cluniacensi, videlicet ecclesiam Sanctæ Mariæ de Ulmatis et ecclesiam Sancti Stephani de Casa Nova, cum decimis et aliis rebus quæ pertinent ad ecclesiam, salvo jure canonicorum. Dono etiam ecclesiam de Marceias et ecclesias Sanctæ Mariæ, et Sancti Laurentii, et Sancti Amantii de Alpestre, et ecclesiam Sancti Johannis de Felezes atque Sancti Raphaelis. Hujus rei testes sunt Bomodus sacrista et Rainoardus canonicus, et Willermus Bodoz presbyter, Willelmus Raimundi Cavilla, Rostannus Cabanna, et alii plures. Facta carta ista in castro Samorio, anno ab incarnatione Domini M. C. LXII, regnante Frederico imperatore.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung