CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4216     View  [Back]
Iterius, Petragoricensis ecclesiæ decanus, et Gaufridus de Vernio, ejusdem ecclesiæ Thesaurarius, Stephano, Cluniacensi abbati, concedunt quidquid juris habebant in ecclesia Sancti Theodori de Rocaboviscurte.
Iterius, Petragoricensis ecclesie decanus, et Gaufridus de Vernio, ejusdem ecclesiæ thesaurarius, et capitulum jam dicte ecclesie, Stephano, abbati Cluniacensi, suisque successoribus in perpetuum. Rebus gestis auctoritatis titulus et quies inconcussa tunc demum comparantur, cum, non pretermissis quibus geste sunt sine fine et modo, solemni scripto commendantur. His enim ordine consequenti sic procuratis, et autenticum est quod geritur, et, omni controversia de medio sublata, scrupulus contentionis sopitur. Eapropter tam presentibus quam successure posteritati significare curamus querelam super ecclesia Sancti Theodori de Rocha Bovis Curti, que inter nos et fratres vestros Cluniacenses monachos diutius agitata est et in Romana curia sepius ventilata, et inde judicibus delegatis frequenter comissa et appellationibus ac aliis per longum tempus suspensa, amicali interveniente compositione, hoc scilicet transactionis modo, in perpetuum sopitam esse. Sane nos cathedrales canonici, huic liti renuntiantes, quicquid juris in querela ista nos habere dicebamus, totum Cluniacensi ecclesie donavimus, et predictam ecclesiam Sancti Theodori benefitio nostro et donatione jure perpetuo quiete et inconcusse possidendam sibi concessimus, hoc pacti et transactionis tenore, ut monachi ibidem residentes singulis annis in Inventione beati Stephani XX solidos Engolismensis monete capitulo nostro sub annua pensione persolvant, et canonicis nostris cathedralibus, si forte ad eos diverterint, ospitalitatis obsequium liberaliter exhibeant. Hec autem facta sunt Petragoris in capitulo nostro, consilio et assensu priorum vestrorum, videlicet Gardrade, prioris Sancti Eutropii; Helie, prioris de Didonia; Helie, prioris de Monte Berulfo; Helie, prioris de Rocenac, et Willelmi, prioris d'Anessa, anno M. C. LX. III, epacta XIIIIma, concurrente VIImo, indictione [XIa]. Porro ut hec transactio auctoritatem et perpetuam quietem in posterum sortiatur, eam solemni scripto comendavimus et sigillo nostro roboravimus.
(Au dos:) Compositio facta inter Cluniacenses monachos et canonicos Petragoricenses super ecclesia Sancti Theodori.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung