CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4217     View  [Back]
Charta Mathæi, ducis Lotharingiæ, «pro prioratu de Relangiis.»
Quoniam ea, que a fidelibus et catholicis viris pro salute et remedio animarum suarum sacris locis donantur, stabilia et fixa debent manere ad perpetuam eorum in eisdem sacris locis continuandam memoriam, eapropter ego Matheus, Dei gratia dux Lotharingie, notum facio tam presentibus quam futuris, ad quorum noticiam presens scriptum pervenerit, quod cum in itinere Sancti Jacobi apostoli pro peccatorum meorum penitentia essem, placuit michi devenire ob causa visitandi eumdem locum, cumque fratres ibidem omnipotenti Domino servientes cum magno honore et reverentia me suscipissent, cognita religione et honestate eorum, consilium mei fuit, placuit mihi atque omnibus qui mecum aderant, ut conferremus eidem sacro monasterio aliquid de possessionibus meis, unde in eodem dicto loco anime mee patrisque mei matrisque mee [ducis] et ducisse et omnium antecessorum meorum perpetua memoria ... fiat, cum consilio eorum, qui mecum in eodem itinere aderant, quidquid in villa que dicitur Dompnus Bazolus, cum omnibus usibus et utilitatibus obtinebam; quam donationem sigilli mei testimonio eidem monasterio confirmavi et coram testibus ydoneis in presentia totius conventus ejusdem loci super ipsius sanctum altare sanctorum apostolorum Petri et Pauli guerpivi. Datum est hoc in eodem Cluniacensi monasterio, anno ab incarnatione Domini M. C. LXIIII, XIII kal. aprilis, indictione XII, concurrente III, epacta XXV, regnante Frederico imperatore Romano. Testes hujus rei sunt Gauslenus ..., Ugo Descaba (?), Ugo V. de Sameriaco, Theodericus de Aspromonte, Girardus advocatus de Bruerriis, Willelmus de ..., Armannus senescallus hostalarius, Jacobus de Na ... de Fonteniaco, Nicolaus cancellarius (?), Theodericus canonicus, Walfredus de Fr.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung