CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4219     View  [Back]
Compositio facta inter Raymundum, comitem Sancti Ægidii, et monachos Cluniacenses, super domo Sancti Saturnini.
Omnibus præsentibus et futuris notum sit, quod ego Raigmondus, comes Sancti Ægidii, cognosco et confiteor Sancti Saturnini villam alodium et proprietatem esse Beati Petri Cluniacensis, sed propter amicitiam quam monachi erga me habebant, et ut per meam defensionem villa ipsa in commercio viantium magis augeri possit, statuimus quosdam novos redditus mihi et sibi infra villam in invicem accipiendos. Et ne unquam ab aliquo variari possit, hac diffinitione statutum est: in pedatico quod per aquam accipitur, duæ partes erunt meæ, tertia illorum. In omnibus vero usaticis quæ per terram accipiuntur, tam infra villam quam infra bonas ipsius villæ, medietas erit mea et medietas illorum. In quintallo et in corda et in leda de mercato, medietas erit mea et medietas illorum, excepta leda lumborum et linguarum, et excepta leda ulnarum et omnium fructuum qui ad sextarium non vadunt, quæ propria est monachorum. De habitantibus in villa, focum videlicet ibi facientibus et formaticam donantibus, nec per me, nec per meos aliquam unquam justitiam habebo. Si inter extraneos lis orta fuerit in villa, medietas justitiæ erit mea et medietas illorum. Si inter aliquem extraneum et aliquem habitatorem villæ contentio fuerit, de habitatore nullam ego justitiam habebo, justitia vero quæ de extraneo multata fuerit, media nobis erit. In octo sextaria de sale, quos in sardinis accipere solent, sive in omnibus consuetudinibus, quas de ratibus quæ per aquam veniunt accipere solent, quæ sunt decimæ et gubernacula et transversaria, et in remo quem de unoquoque navigio descendente per aquam antiquitus haberet, et in denario quem de unoquoque navigio vendito accipiunt, ego partem non habebo, sed propriæ erunt illorum, sicut et omnes illi redditus quos antiquitus habere solent. Et ita sane villa ipsa, exceptis hiis quæ supra diximus, ab omni vi mea et meorum et usatico deinceps libera permanebit, ut nec ego nec ullus unquam de meis aliquid infra villam vel infra bonas villæ aliquid injurare vel arcere possit, sed quicquid arcendum vel justificandum in villa et infra bonas villæ fuerit, non nisi per manum prioris vel decani ipsius monasterii fiat. Quia non ipsi concesserunt et laudaverunt mihi in prædicta villa ea quæ supra dixi, quæ antecessores mei nec ego habueram ante, propterea ego concedo illis et laudo et nundinas et mercata et omnia commercia in quibus lucrari et negotiari possint. Nundinas autem nominatim et expresse permitto eis et laudo a prima die Paschæ usque ad diem jovis post octabas Paschæ, et ut venientes ad nundinas et ad mercata secure veniant et redeant. Quicunque vero in villa Sancti Saturnini manserit, vel domum ibi habuerit, vel in domo locata focum fecerit, et familiæ eorum, omnes isti ab omne usatico et justitia mei et meorum liberi erunt. Mercatum, quod antiquitus in villa Sancti Saturnini, die jovis statutum est et ex dono regis Franciæ confirmatum, nos eodem die jovis in perpetuum tenendum laudamus et confirmamus. De pedatico, quod per aquam, ut supradictum est, accipitur, de parte monachorum de unoquoque anno viginti solidos bajulos meos persolvent. Statutum est hoc ita ad tenendum in perpetuum a me et a meis anno ab incarnatione Domini M. C. LXIIII, regnante domino meo Ludovico, Francorum rege, in præsentia et testimonio ipsorum qui interfuerunt, ego videlicet Raigmondus, comes, qui hoc statui et laudavi, et Belmondus de Usez; Willermus de Sabrano, constabularius; Petrus de Cadarose; Masanes, bajulus; Pontius Flamma; Petrus, prior de Cadarosa; Petrus de Remolinis; Bertrandus de Balneolis; Willelmus, sacrista Sancti Pauli; Petrus Raimondus, clericus; Petrus Natalis; Petrus Hugonis; Hugo de Portu; Tebaudus Cordoanus; Raigmondus Bernerii.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung