CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4221     View  [Back]
Bulla Alexandri papæ III, qua confirmat Stephano, Cluniacensi abbati, donationem villæ Salellæ a Raymundo Petri factam.
Alexander, episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Stephano abbati et fratribus Cluniacensibus, salutem et apostolicam benedictionem. Justis petentium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum et vota, que a rationis tramite non discordant, effectu sunt prosequente complenda. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis peticionibus grato concurrentes assensu, donationem quam Raimundus Petri, pro redemptione peccatorum suorum, de assensu et voluntate bone memorie Dalmatii, quondam Narbonensis archiepiscopi, monasterio vestro rationabiliter fecit, sicut in autentico scripto exinde facto continetur, vobis auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus, statuentes ut nulli omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei aliquatenus contraire. Si quis autem id attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli, apostolorum ejus, se noverit incursurum. Datum apud Montepesulanum, III kalendas augusti.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung