Charta qua Berengarius de Salella confirmat donationem monachis Cluniacensibus factam a Raimundo Petri, avo suo.
In nomine Domini nostri Jesu Christi. Ego Berengarius de Salella, cum filio meo, Petro Raimundi, et omnibus aliis infantibus meis, nostra bona, gratuita et spontanea voluntate, et cum consilio et voluntate domni Pontii, Narbonensis archiepiscopi, et Raimundi, Arulensis abbatis, et Raimundi de Poihsurigis et Raimundi de Quaranta, et aliorum ville Salellę nobilium et bonorum hominum, illam donationem, quam Raimundus Petri, avus meus, et Petrus Raimundi, pater meus, fecerunt Deo et Cluniacensi monasterio, laudamus, concedimus et confirmamus, sicut in carta donationis eorumdem scriptum est, et promittimus Deo et beate Marie et predicti loci Salelle monachis, et aliis omnibus abitatoribus, quod in predicte donationis honore vel rebus nullam ammodo forciam vel totam faciamus, set benigne amemus et manuteneamus. Facta carta anno Domini M. C. L. XVI, XVI kalendas augusti, feria prima, regnante rege Lucdovico. Signum † Berengarii de Salella. Signum † Petri Raimundi, filii ejus, qui hanc cartam fieri jussimus, firmavimus firmarique rogavimus, atque precepimus. Signum † domni Raimundi, abbatis de Arulis. Signum † Raimundi Berengarii
de Aviliano. Signum † Raimundi de Poihsurigis. Signum † Raimundi de Quaranta. Signum † Arnoldi Ysarni. Signum Petri Romeu. Raimundus, monachus et sacerdos, rogatus scripsit, dictante Raimundo, abbate de Arulis. Hec autem carta fuit confirmata et a supradicto Berengario de Salella laudata, in capella de Capite Stagni, feria IIII, mense augusti, in presentia domni Pontii, Narbonensis archiepiscopi, et Poncii Carcasensis episcopi, et Guillelmi, Agatensis episcopi, et Johannis, Magalonensis episcopi, et Rotgerii et Petri, Narbonensium archidiaconorum, et Fulcranni, Magalonensis, et Petri Raimundi, sacriste Agatensis, et Oddonis sacriste Carcascensis, et Willelmi, abbatis Sancti Amandi. Et ut hec carta nostris futurisque temporibus firma et inconcussa permaneat, sigillo domni Poncii, Narbonensis archiepiscopi, signata et impressa fuit.