CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4223     View  [Back]
Præceptum Ludovici [VII], Francorum regis, quo notum facit se ab abbate Cluniacensi in villa Sancto Jangulfo, certis conditionibus associatum, propter guerras.
In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis. Amen. Ego Ludovicus, Dei gratia Francorum rex, temporalium status rerum quanto facilius movetur, tanto evidentius nos commonet Deo pie subici, qui sine motu movet omnia, de cujus judiciorum profundissima abysso prodire intelligimus, quod domus Cluniacensis recenti memoria latissime efflorescens, aliis salutare subsidium impertiri consueta, nunc guerris undique pullulantibus et circumquaque malitia debacchante, graviter eliditur et per pressuræ vehementiam aliunde salutem rogare coacta, nos adiit humiliter postulans ut ei subveniremus. Ea de causa, domnus Stephanus, abbas Clun., et conventus ipsius loci nos consociaverunt in villa quæ dicitur Sanctus Jangulfus, et in omnibus possessionibus ad ejusdem villæ potestatem pertinentibus, et nominatim vico qui dicitur Burgum Novum, istis duntaxat pactionibus quæ subjectæ sunt: Pro arbitrio nostro, in eadem possessione unam vel plures habebimus munitiones. De burgo Clun. et villis sive terris ad jus Clun. ecclesiæ ubicunque pertinentibus, sine assensu abbatis et ejusdem ecclesiæ nullus homo ad ibi manendum recipietur. Ecclesiæ et presbyteri ecclesiarum, et ea quæ ad presbyterium proprie pertinere noscuntur, extra partem nostram specialiter monachorum erunt: id est, minutæ decimæ, oblationes fidelium, legata, cimiteria, sepulturæ, et si qua sunt alia beneficia quæ ad eum pertinere videantur. Cetera vero omnia nobis et Cluniacensi ecclesiæ communia erunt omnino: id est, justicia, census, decimæ, terragia, molendina, furni, agricolationes, vineæ, prata, piscationes aquarum et stagnorum. Si ibi factæ fuerint, et si ibi contigerit fieri exactiones vel quæstus, vel nundinas, vel mercatum, vel pedagia, vel conductus, ista nihilominus communia erunt; et, ut breviter dicatur, quidquid exitus vel redditus de villa et terra et hominibus appellatur, nobis et monachis commune erit, et æqualiter per medium distribuetur. Præpositus a nobis constitutus, et primo et quotiens fuerit innovatus vel morte vel alia commutatione, antequam de administratione præposituræ se intromittat, faciet fidelitatem nobis, abbati et ecclesiæ Clun.; quod si abbas absens fuerit, nihilominus coram priore vel camerario et aliis officialibus cum juramento fidelitatem eidem ecclesiæ prestabit. Si abbas vel aliquis officialium ejus in burgo Clun. vel in aliis locis ad Cluniacum pertinentibus, aliquem vel aliquos de suis hominibus vel hospitibus in causam traxerit, idem præpositus, nec per se nec per aliquem ministrorum suorum in partem adversariam stabit, nullum omnino de hominibus sive hospitibus ecclesiæ commendatum habebit, neque pro commendatione aliquid ab eis accipiet. Moneta Clun. eadem curret in burgo illo, quæ currit in Cluniaco; villa ista cum appendiciis suis proprie et specialiter ad personam et majestatem regiam et ipsius coronam regni spectabit, nec aliquo modo in jus et dominium vel potestatem alicujus alterius poterit devenire, nec nobis vel successoribus nostris de manu propria eam alienare vel traditione vel commendatione, vel aliquo modo licebit. Quod si forte eam tenere noluerimus, in jus et potestatem Clun. ecclesiæ ex integro redigetur. Præpositus autem ibidem a nobis constituetur, sic tamen ut in præpositura jus hereditarium penitus excludatur. Si quid infra castellaniæ ipsius limites per emptionem acquisitum fuerit, in commune redigetur, quoniam et emptionis precium de communi solvetur. Hæc omnia pro immobili firmitate annotari scripto et sigillo nostro muniri fecimus, subter inscripto nominis nostri karactere. Actum publicæ Parisius, anno Verbi incarnati Mo Co LXVIo, regni nostri XXIXo, Philippi filii nostri natalis anno primo, astantibus in palatio nostro, quorum apposita sunt nomina et signa: S. comitis Theobaldi, dapiferi nostri. S. Guidonis, buticularii. S. Mathæi, camerarii. S. Radulfi, constabularii. Data per manum H[ugonis,] cancellarii.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung