CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4228     View  [Back]
Charta qua Willelmus et manasserus Malevicini confirmant donationes ab antecessoribus suis prioratui de Wassicurte factas.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Amen. Quoniam teste Veritate, que Christus est, superabundavit malitia et refrigescit caritas multorum, per presentis pagine scripturam ad memoriam tam presentium quam futurorum reducere curavimus, ne diuturnitate temporis in posteros oblivioni traderetur, quod Radulfus Malevicinus, cognominatus ad Barbam, et heredes ejus post ipsum multa ecclesie de Wassicurte, pro remedio animarum suarum, et monachis Cluniacensibus ibidem Deo servientibus dederunt, et in perpetuum habere concesserunt. Et quoniam omnia enumerare non possumus, de multis pauca colligentes, ea que secuntur scripto nostro interposuimus. Radulfus vero ad Barbam donavit monachis ecclesiam de Wassicurte et decimam ejusdem ville cum cunctis appenditiis suis, ubi monachi habitatione facta manserunt. Ivo vero apud Wassicurtem effecto monacho, filius ejus paterno nomine Radulfus nominatus, concessit donum patris, et Eva, mater ejus, cum eo; insuper addiderunt decimam molendini sui de Medanta et totius thelonei quod habebant in castro Medante et quicquid possidebant apud Wassicurtem, sive in terris, sive in aquis, sive in pratis, nichil sibi ibi retinentes, et concesserunt decimam Soundrie et ecclesiam ejusdem ville cum oblationibus et terris ecclesie. Preterea concesserunt quod quicumque, sive miles, sive alius de feodo Malevicinorum, predictis monachis vellet dare, ipsi libere concedebant. Dederunt autem decimam vinearum de Wassicurte eo modo quod habebant. Talis est consuetudo, ut quicumque vineas tenent cuvas in vineis portabunt, et vindemiis ibi positis, monachi de cujus decimam accipient, et accinum ad prelum eorum portabitur et medietatem vini monachi habebunt. Dederunt etiam decimam conductus de Rodonio et capellam de Fonteneio cum decimis terraticis, et totam terram quam habebant Malvicini in predicta villa, et dimidietatem censuum et oblationum. Dederunt in furno suo apud Medantem, singulis annis, duodecim solidos ad faciendos cereos in ecclesia, et hospites Roberti capellani infra Medantam ad luminaria ecclesie et XLta solidos, quos Robertus Malvicinus dedit ecclesie in redditibus Medante. Dederunt in unaquaque navi que venit ad Medantem unum quadrantem salis. Ista predicta et multa alia, que longum est enumerare, de proprio dono Malvicinorum sunt. Ista que sequuntur de feodo ipsorum. Fulcho et Hosmundus et Thorodus, nepos ejus, dederunt ecclesiam de Joyacho et oblationes et decimas et quecumque ad ecclesiam pertinebant, et quicquid habebant apud Peritavillam (sic), et quandam aream molendini apud Rodonium, et totum territorium de Vessengni, et quartam partem decime ejusdem territorii. Bernerius, filius Doonis, et Paganus Colubrinus, et filius ejus Willelmus dederunt ecclesiam de Boneriis et totam decimam ejus. Robertus de Ver in molendino suo dedit monachis octo sextarios frumenti. Balduinus de Magna Villa dedit ecclesie censum hospitum quem habebat infra portam Medante et culturam quam extra portam tenuit. Otrannus, filius ejus, dedit quinque solidos in reditu suo de Ripa. Herinfredus etiam, cognomine Puint Mule, dedit monachis ecclesiam de Salleio et oblationes et decimas, et tria arpenta terre apud Sagleium, et quartam partem decime de Vessengni; Hubertus de Roseto dedit aliam quartam partem decime de Vessengni. Hubertus Esraillez dedit medietatem decime de Mesnilio Sancte Marie et censum trium arpentorum vinearum apud Gacicurtem, et terram de Beesac et atrium de Boneriis. Richardus de Braiceil dedit medietatem decime de Meselando Drogo de Joiacho et Balduinus, filius ejus, dederunt medietatem decime de Cussiaco. Predicti autem monachi habent Peritam Villam, in qua habent et censum et dominatum et justitiam, et campipartem et medietatem decime de Gurnaio et totam decimam terrarum illarum quas proprio aratro arant. Fulbertus de Gassicurte et Fredeburgis, uxor ejus, donaverunt decimam de Cruce. Bernardus de Mandrosa dedit medietatem Cantapie. Helduinus et Radulfus frater ejus, Brachium Lupi, dederunt decimam de Belveeir. Willelmus de Mennarvilla et Rogerius de Semevilla dederunt decimam de Breerval. Adam Colubrinus et Paganus, frater ejus, donaverunt pressoragium de terra que erat communis inter eos. In gubernaculo cujusque navis, que pontem Medante ascendit, monachi habent unum denarium. Duos solidos censuales habent in hospitio Medante pro Hascelino. In gurgite Petre Ruentis habent IIIIor XX anguellas censuales. Decimam habent de Broel in terris et vineis de elemosina Leonis Murilegi. Henricus de Buscheledo et Willelmus et Elgelrannus fratres concesserunt terram et decimam quam habebant apud Buscheledum, de feodo Radulfi Malvicini. Hec sunt de nemoribus: habent Busrotundum, Cantepiam, Cantecoc, Lessegleriz, medietatem de Aspremunt, medietatem Ferrerie, Guischemunt. Burchardus de Ponte Leveio dedit medietatem campipartis de Vileta. Monachi habent unum modium vini in vinea Villelmi le Vigueir, in vinea Hemardi presbiteri dimidium modium et dimidium modium in vinea de Matreio; habent etiam quartam partem decime de Buscheleio quam dedit Remerius Turquintinus; habent etiam decimam de Magna Villa et decimam de Nuisement, que pertinent ad parrochiam Soimdrie. Paganus Columbrinus et Symon, filius ejus, dederunt ecclesie de Wassicurte terram de Diane Monte. Ego vero Willelmus, Malvicinorum heres, et Manasserus, frater meus, hec omnia supradicta concedimus, et ut firmum et ratum esset, auctoritate sigilli mei confirmamus. Hoc factum est Ludovico, Francorum rege, regnante et tempore Willelmi, Carnotensis electi, anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo LXmo VIImo. Datum est apud Roenium, XIIII kalendas marcii.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung