CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4233     View  [Back]
Charta qua Girardus, comes Viennensis et Matisconensis, Willelmo, firmitatis abbati, ordinis Cisterciensis, per manum Stephani, Cluniacensis abbatis, dat quasdam res in burgo Ledonis et alias acquirere permittit.
Sciant presentes et futuri, quod ego Girardus, comes Vienne et Matisconi, post multa discrimina, que primo ab imperatore, postmodum a rege passus sum in terra mea, ad me ipsum regressus sum, et videns quod melius est sperare in Domino quam in principibus, recogitavi elemosinis redimere peccata mea, et ita placare faciem Domini cujus vox est: «Invoca me in die tribulationis, et eruam te, et honorificabis me.» De rebus igitur mihi ab ipso collatis excogitavi aliquid dare famulis suis ei apud Firmitatem servientibus, videlicet venerabili abbati Wilelmo et aliis fratribus secum in eodem loco commorantibus, et hoc per manum donni Stephani, Cluniacensis abbatis, ut eorum interventu et ab presentibus malis erui et a futuris periculis liberari merear. Sunt autem eedem res in pago Bisumtinensi, in burgo Ledonis, videlicet due montarie in puteo, et tercia quam habebant ab Aimone Guntello, preposito Ledonis, qui per manum patris mei, Guilelmi comitis, et per manum fratris mei, Stephani comitis, et per manum meam eis ipsam dederat, et inde nos fidejussores posuerat; et ut liceat eis vel in presenti, vel in futuro, vel a me, vel ab his qui a me tenent, donatione vel emptione, vel alio quolibet justo titulo adquirere, ut sex montarias habeant inter has prenominatas, et illud quod super adquisitum fuerit, et hoc continue dum caldarie operabuntur. Hoc autem et aliud quod in donatione subternominabitur, ita libere et absolute eis donavi, ut neque nomine pedagii, neque nomine vende, ab eis vel nunciis eorum aliquid exigatur, nec etiam ab homine, quem eis hac de causa dedi, Johanne videlicet Boisset, cum uxore et filiis et heredibus, et tenemento suo. Ipsum etiam hominem, cum laudamento Aimonis, prepositi Ledoni (sic), dedimus, qui inde habuit L solidos ut hoc laudaret; dedi etiam eis ut tantum in adjacens ville liceat eis adquirere, quod in vineis possint colligere decem carratas vini et tantum herbe et feni, quod possit sufficere animalibus eorum, que ibi habuerint, et de terra arabili quantum tria juga boum elaborare poterunt. Ista supradicta pro salute anime mee et genitoris mei Guilelmi comitis et matris mee, eis sicut supradictum est libere et absque ulla diminutione vel conditione exquirenda a me vel ab heredibus et hominibus meis dedi, ut semper teneant et possideant et ab omni semper actione sint immunia. Et quoniam ista supradicta a me penitus removere et Deo offerre disposui, ex parte ipsius cui devota et oblata sunt, interdico ut nulli mortali liceat aliquid ex eis auferre vel minuere. Quod si quis facere vellet, sit pars ejus cum Datham et Abiron, et eis qui dixerunt Domino Deo: «Recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus.» Donatio ista facta est a me in capitulo de Firmitate, et per textum evangelii super altare beate Dei genitricis Marie oblata, coram prefato Guilelmo abbate et fratribus ecclesie, cum sacramenti astipulatione, quod ego primus feci, et postmodum barones mei, fide interposita, firmaverunt: Poncius de Cuisello, Tebertus de Monte Moret, Oilardus de Monte Belet, Hugo de Vinzellis, Guilelmus de Chauvis, Ebrardus de Avens, Mala Spina, frater meus, Hugo de Castello Rainaudi et Rainaudus frater ejus, Milo de Monte Moret, Humbertus, prepositus de Sancto Desiderato, Stephanus de Antiochia. Ipsi autem ex benignitate sua mihi comcesserunt et dederunt, ut singulis diebus vite mee pro pace mea et peccatis meis ab uno fratrum ecclesie Filius Patri immoletur et missa decantetur, quod post decessum meum pro remedio anime mee imperpetuum teneatur; et quod in omnibus locis ad Cisterciense monasterium pertinentibus, tantum pro me fiat quantum pro uno fratrum ecclesie. Volui autem hoc instrumentum siggillo meo muniri et siggillo domini Lugdunensis archiepiscopi et episcopi Matisconensis et abbatis Cluniacensis et domini Bisuntini archiepiscopi, ad cujus diocesim locus ipse, in quo res istius donationis constitute sunt, pertinere dinoscitur. Hanc donationem, ut conjux mea et filii mei, cum ad etatem pervenerint discretam, laudent efficere promisi. Apud Firmitatem hujus donationis facte testes sunt: Hugo de Salins, Bisantinus canonicus et meus cancellarius; Joceramnus Grossus, Galterius de Coches, Gaufridus Richardus, Robertus Barberota, Uldricus de Vienna, Poncius Superbus. Apud Ledonem sunt testes investiture: Durandus, Ledonensis decanus; Aimo Guntellus, Petrus et Tantinus, dicti presbiterales, Oddo de Arlai, Guilelmus de Chavis, Ebrardus de Avens, Unbertus de Sancto Desiderato, comitis Stephani prepositus; Guido Carterus, Uldricus Osel, Guido Berchet, Bernardus custos putei, Johannes Boiset, Giroldus Acelina. (Le parchemin porte les trous où passaient les lacs de quatre sceaux, ainsi désignés:) 1o abbatis Cluniacensis; 2o archiepiscopi Lugdunensis; 3o comitis Geraldi; 4o Matisconensis episcopi.
(Au dos:) Carta comitis Gerardi, de Sale. Prima.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung