CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4234     View  [Back]
Litteræ A[malrici] Hierosolimorum regis ad Alexandrum papam III, de abbatia Palmareæ Cluniacensibus monachis committenda.
Summo Dei gratia sancte Romane atque apostolice sedis pontifici, Alexandro domino et patri dignissimo, A[malricus], per eandem [gratiam] Jerosolimorum rex, salutem et debitam obedientiam. Memoriter recordamur, quia quondam sanctitatis vestre auctoritas nos scriptis monuit ut ecclesiam Palmaree monachis ecclesie Cluniacensis dare faceremus, quia ergo locus ille Palmaree jamdudum per abbatem suum jam defunctum dissipatis rebus suis desolatus erat, et nunc denuo ille, qui modo inibi est abbas, non adeo sollicitus in congregandis prout expedit ecclesie rebus est; idcirco Gormundus, abbatie illius advocatus, patronus et fundator, hoc quod benignitas vestra petiit optat. Eapropter itaque paternitatem vestram exoramus, quatenus abbatem congruum vel priorem cum tribus vel quatuor monachis approbatis ab ecclesia Cluniacensi ad prefatam ecclesiam Palmaree, simul cum litterarum vestrarum attestatione, destinari faciatis, ne possessiones que divino in sempiternum servitio attitulatæ sunt pro ministrorum defectu ad seculares usus et jura resummatur.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung