CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4235     View  [Back]
Charta qua Jocerannus Grossus dat monachis Cluniacensibus quemdam locum in sylva de Gron, ubi ædificata est ecclesia Sancti Johannis.
Omnipotentem Deum, Patrem et Filium et Spiritum Sanctum credere magnum est; preceptis autem ejus salutaribus obedire maximum, dicente Apostolo, «quoniam fides sine operibus mortua est.» Proinde ego Jocerannus, cognomento Grossus, peccatorum meorum multitudinem considerans, et Dei ac Domini nostri Jesu Christi admonitiones quibus fideles suos informat pensans, sicut est illut: «Date elemosinam, et ecce omnia munda sunt vobis»; et alibi: «Facite vobis amicos de Mammona iniquitatis, ut cum defeceritis recipiant vos in eterna tabernacula»; ut a peccatis meis absolvi et cum corpore exutus fuero sanctorum cetibus merear aggregari, dono et in perpetuum possidendum concedo, uxore mea consentiente et laudante, Deo et beate Marie genitrici ejusdem Domini nostri Jesu Christi, et beatis apostolis Petro et Paulo, et sancto Johanni euvangeliste, sanctoque conventui Cluniacensis monasterii, quendam locum, cum omnibus appendiciis suis, ex integro, in alodio meo et in silva de Gron, ubi videtur esse edificata quedam ecclesia Sancti Johannis apostoli et euvangeliste. Determinatur vero predictus locus, sicut carraria ducit que est supra essartum Savarici, usque ad viam molendini de Taysi, et sicut Graona fluvius portat, usque al biet et viam que vadit a Breyo. Ideo autem inspirate mihi a Deo hujus donationis terminos et formam tam diligenter distingo, ne aliqua inter posteros calumnia seu controversia per ignorantiam ut fieri solet oriatur. Igitur ingressus predicti Cluniacensi[s] cenobii commune capitulum, domno Stephano, ejusdem loci reverentissimo abbate presidente, ipsum et omnes fratres tunc et semper ibidem Domino Deo servientes, de supradicta alodii mei parte, coram multis nobilibus viris et burgencibus, sollemniter investivi absque ulla retentione cujuslibet dominationis vel exactionis. Unde etiam ab eisdem abbate videlicet et fratribus quingentos solidos Cluniacensis eorum monete recepit. Proinde ne ullus heredum meorum seu quelibet persona mihi successura audeat umquam vel possit reclamare et hanc donationis legitime cartam infringere, sed semper rata et inconvulsa maneat, sigilli mei munimine corroborari eam feci, adibitis etiam pro consuetudine testibus idoneis, scilicet Raimbaudo, serviente meo. Willelmus de Breio, Willelmus, cognomento Piscis, et alii plures milites, huic donationi interfuerunt.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung