Charta qua Hugo de Berziaco notum facit se boscum de Opere monachis Cluniacensibus werpivisse.
Sciant presentes et posteri, quod ego Hugo de Berziaco, boscum quod vocatur de Opere, super quo recens iterato inter me et monachos Cluniacenses querela interfuit, totum guerpivi et quicquid me in illo juris habere putabam libere et absolute dedi Deo et ecclesie Cluniensi sine retentione aliqua, et per manum domni Stephani, venerabilis Matisconensis episcopi, obtuli super altare de Berziaco villa, presentibus ... Laudantibus hanc donationem filiis meis, qui aderant: Galterio archidiacono ... Ogerius, prior Cluniacensis, Sofredus decanus, Bernardus de Inget, Raimundus de Corento, Rigaudus, capellanus de Colongiis. De servientibus: Benedictus Pelneserius, Ricaudus capellanus, Bernardus capellanus; domnus Gaufridus archidiaconus, Galterus, canonicus de Igiaco. Ad majorem autem rei evidentiam cartam istam sigillo domni Stephani, episcopi Matiscensis, et domni Otgerii, prioris Cluniacensis, per cujus manum hoc factum fuit, muniri rogavi. Actum anno ab incarnatione Domini Mo Co LXX primo, regnante Ludovico, rege Francorum.