CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4241     View  [Back]
Charta qua Raymundus Montebrannus dat Sancto Petro Cluniacensi et monasterio Sancti Andreæ Vapinci jus capiendi ligni ad calefaciendum in territorio de Buyssardo.
Notum sit omnibus hominibus, tam presentibus quam futuris, quod ego Raymondus Montisbranni pro remedio anime mee atque omnium parentum meorum, dedi Deo et Sancto Petro Cluniaci atque monasterio Sancti Andree Vapinci, quod est situm extra civitatem, per totum nemus quod est in territorio de Buyssardo, excepto quod in deffensum omnibus hominibus illius terre misero, sicuti quidam fluvius, nomine Dravus, predictum territorium ex parte Vuapinci dividit, calefactum ex integro tantum quantum prefate domui intus et extra ad proprium panem coquendum in perpetuum opus fuerit. Hoc autem donum feci et concessi absque ulla fraude, et frater meus Arnaudus similiter laudavit Wilhermo priori et omnibus successoribus ejus, quamplurimis Vapinci civitatis videntibus et audientibus; unde Wilhelmus, predictus prior, dedit michi de rebus monasterii centum solidos Viennensis monete et ut donum sit firmum et ratum meliusque in testimonium, prefata domus debet michi et meo successori in perpetuum annuatim usque ad natale Domini pro censu duos sestarios vini ad mensuram Vapinci persolvere. Cumque hoc foret factum in manu Wilhelmi prioris, forte abbas Cluniacensis, nomine Stephanus, ad has partes devenerat et apud Sanctum Geraldum de Asperis, in domo Geraldi Maurelli, in manu Gregorii episcopi, et predicti abbatis, hoc idem ego et frater meus Arnaudus concessimus et firmavimus. Ipse vero abbas beneficii Cluniacensis ecclesie nos participes constituit. Anno ab incarnatione Domini millesimo C. LXXI; hujus rei testes sunt Bernardus, prior Sancti Andree [de] Rosanis, Vabbones, Berengarius de Borna, Petrus, prior de Bellojoco Franco d'Oza, Villelmus Bernardi, Nicholaus Bernardi, Bertrandus de Porta, Bertrandus Raymbaudi, Poncius Ayraldi, Jacobus Humbertus miles, Guigo de Corvo, Hugo Pelati et quamplures alii. Si quis vero hanc elemosinam infringere voluerit, sit particeps [Core, Datan] et Abiron, quos vivos terra absorbuit, usque satisfactionem pro malefacto fecerint.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung