CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4242     View  [Back]
Charta qua Stephanus, Æduensis episcopus, injungit archidiaconis, etc., ut viriliter adjuvent monachos Cluniacenses in omnibus rebus eorum.
Stephanus, Dei gratia Æduensis episcopus, universis diocesis nostræ archidiaconis, archipresbyteris, presbyteris, salutem. Quoniam prædecessores nostri speciali et præcipua dilectione erga Cluniacensem ecclesiam devoti semper extiterunt, dignum duximus et nos vestigiis eorum inhærentes præfatæ ecclesiæ abbatem et conventum propensius amare et omnia quæ juris eorum sunt ab iniquorum infestatione quantum poterimus defensare. Proinde dilectioni vestræ mandando præcipimus et præcipiendo mandamus, ut si quando prædictus abbas Cluniacensis vel quispiam de prioribus ejus, seu de monachis ubilibet manentibus, in conspectu vestro clamorem fecerit aut deposuerit querelam, non aliter quam si nostrum esset negotium, partes eorum viriliter adjuvetis, et omnem justiciam super malefactores illos pro eis faciatis. Quicunque autem præceptum istud in irritum duxerit, noverit pro certo quia in eum graviter, actore Deo, vindicabimus.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung