CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4243     View  [Back]
Charta qua Bernardus, Nivernensis episcopus, notum facit Mauguinum, Sancti Reveriani præpositum, vineam suam de Monte Cognii priori Sancti Reveriani vendidisse.
Quoniam que loquimur cito transeunt et oblivioni traduntur, iccirco {corr: idcirco} que agimus memorie litterarum commendamus, ut sciant posteri nostri ea que acta sunt bene ut in veritate acta esse. Unde ergo B[ernardus], Dei gratia, Nivernensis episcopus, notum facio filiis qui nascentur et exurgent, ut et ipsi hoc enarrarent filiis suis, quod Mauguinus, prepositus Sancti Reveriani, vendidit Johanni, priori de Sancto Riveriano, pro via Iherosolimitana, vineam suam de Monte Cognii et partem suam terre illius, que communis erat inter ipsum et priorem, que sita est inter nemus quod dicitur Noauz et condeminas. Pro hac venditione habuit Mauguinus a predicto priore quingentos solidos Silviniacensis monete, et uxor et filii ejus, pro laudatu, duodecim solidos Nivernensis monete. Preteritis jam ante temporibus, idem Mauguinus prepositus vendiderat predicto priori partem suam camporum illorum qui vocantur condemine, et uxor et heredes ejus venditionem laudaverant, quam iterum cum venditione vinee de Monte Cognii et partis terre communis, que pro via Iherosolimitana, ut dictum est, a Mauguino facta erat, omnes laudaverunt. Insuper et Willelmus, major filius Mauguini, precepto patris et matris et fratris sui Roberti, et sororis suę Constantię, juravit pro omnibus aliis eos omnes, erga ęcclesiam Sancti Riveriani et priorem, omnium rerum venditionem, quam Mauguinus fecerat priori, bona fide observaturos. Precepit etiam Mauguinus uxori et heredibus suis, et hoc ipsi concesserunt, quod de cetero ad voluntatem et placitum prioris Sancti Riveriani se haberent, nec filii uxores nisi liberas absque precepto prioris ducerent, nec filia nisi libero homini nuberet absque prioris precepto. Hęc omnia supradicta per manum nostram ęcclesię Sancti Riveriani et Johanni priori et successoribus ejus a predicto Mauguino et uxore et heredibus ejus concessa et conlaudata in signum recordationis et memorię scripturę comendavimus, et in testimonium sigillum nostrum apposuimus, adhibitis de curia nostra testibus: Hodone de Cuffi, archipresbitero; Gaufrido, capellano nostro; Stephano de Chona; Gaufrido de Lineriis, aliisque quampluribus; Bernardo, priori (sic) Sancti Stephani; Girardo preposito; Stephano Marescaut; Guitone, famulo; Gastello, coco; Roberto, capellano Sancti Reveriani; Ebrardo de Nuilli; Hodone, presbitero; Gaufrido Thiriaca; Galverico, Johanne de Chevannis; Reinaudo Salvatge. Actum fuit hoc anno ab incarnatione Domini Mo. Co. LXXo. IIo, regnante Lodovico rege Francorum, Guidone Nivernensium comite existente.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung