CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4244     View  [Back]
Charta qua Pactiones antiquæ inter ecclesiam Cluniacensem et Hugonem Discalciatum renovantur et ampliantur.
Tempore bonæ memoriæ domini Petri, abbatis Cluniacensis, facta est contentio inter ecclesiam Cluniacensem et Hugonem Discalciatum. Siquidem Hugo Discalciatus in Monte de Avoto castrum erexerat, quod contra ecclesiam stare videbatur. Et contra monachi Cluniacenses in villa quæ dicitur Clarum Mane castrum firmaverunt. Et cum aliquanto tempore dissensio ista durasset, tandem, mediante Hugone de Berziaco et aliis militibus, et ex parte nostra fratre Enguizone et aliis fratribus, in hunc modum utrinque ad pacem ventum est. Sane munitiones illæ pari assensu ab utrisque eversæ sunt. Montem illum in quo Hugo munitionem firmaverat ecclesiæ contulit Cluniacensi, et juramento firmavit, quod deinceps ipse nec heres ejus munitionem ibi faceret, nec a Buxeria usque Cluniacum aliquando munitionem erigeret. Et inde ipse Hugo habuit CC libras et XX. Comes quoque Willermus Masticonensis, de cujus feodo mons erat, ipsum in perpetuum alodium ecclesiæ contulit et concessit. Postmodum tempore domni Rodulfi, abbatis, iterum lis orta est inter Hugonem et ecclesiam Cluniacensem, quoniam quædam minus expressa erant in prioribus pactionibus. Unde, mediante eodem Hugone de Berziaco, pactiones pristinæ iteratæ sunt et renovatæ. Additum etiam, quod monachi Cluniacenses domum et burgum de Masiliis pro voluntate sua muris et munitionibus claudere et firmare poterunt, et ceteræ priores pactiones firmiter stabunt. Et ita omnes querimoniæ quas Hugo habebat adversus ecclesiam ex toto indultæ sunt et remissæ. Et inde habuit Hugo CCC solidos et consilium ejus C solidos. De pedagio quod ipse constituit in terra nostra querimoniam facere poterunt monachi dum voluerint. De consuetudinibus Sancti Pontii et Montis Franciæ dictum est quod inde ipse non accipiet, nisi quod per justitiam aut antiquum morem juxta testimonium seniorum hominum fuerit assecutus. Has pactiones idem Hugo in capitulo, præsente domino Radulfo abbate, juravit cum filiis suis Widone et Lamberto. Testes inde sunt Oggerius, prior Cluniacensis; Berardus de Braonna, camerlencus domini abbatis; Humbertus, sacrista; Hugo, prior de Salis; Hugo, conestabulus; Drogo, decanus de Perrona; Henricus Lombardus, elemosinarius; Poncius, decanus; Milo, notarius domini abbatis; Willermus de Borbon et omnis conventus. De militibus vero: Wido Riuls, Lambertus de Mali, Wicardus de Barbareschia; et de burgensibus: Stephanus de Bosco, Hugo, frater ejus, Warnerius de Bosco, Hugo Raimundus, Petrus de Merlo, Willermus Calioz, Silvester Miliars, Johannes, famulus prioris Cluniacensis, de Mascone, Willermus Guaslaz et alii multi. Ex mandato itaque ipsius H[ugonis], archiepiscopus Lugdunensis, episcopus Masticonensis, abbas Cluniacensis et conventus apposuerunt ibi hic sigilla sua, ut verius et certius credatur. Acta sunt hæc publice in Cluniacensi capitulo, anno Verbi incarnati M. C. LXX. III, VI kal. novembris, regnante Ludovico, rege Francorum, anno primo electionis domini Radulfi, abbatis. Wido de Flay scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung