CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4246     View  [Back]
Notitia de societate facta inter Aymonem, priorem de Chas, et imperatorem ejusque heredem qui comes erit Burgundiæ.
Notum sit omnibus fidelibus Aymonem, priorem de Chas, laude et assensu Cluniacensis ecclesie, dominum inperatorem et ejus heredem, qui comes erit Burgundiæ, in territorio de Chas sociasse. Extenditur autem hujusmodi societas a villa que Fontes dicitur, usque ad aliam que Orva nominatur, et ab alia que Antoyls ab incolis rursus astruitur usque ad aliam quam Yvres nominant, et a Ponpyrre usque ad aliam quam Vayllans appellant. Excepit autem prior jam dictus ab ista societate atque retinuit dominicaturas suas, scilicet decimas, oblationes, elemosinas, furnos, molendina, et situs molendinorum, terram et prata duobus aratris sufficientia, casamentum magistri Arnaldi, positionem ministri qui census et redditus conmunes inperatoris et ecclesie recipiet. In aliis vero redditibus universis, quoquo modo proveniant, in terris et pratis, silvis, aquis, pedagiis, ventis, justiciis et hominibus, atque in aliis usibus, infra pretaxatos terminos, prior jamdictus dominum inperatorem et ejus heredem, sicut dictum est, sociavit, et ita quod redditus istos inperator aut ejus heres et ecclesia equaliter per medium parcientur. Debet autem dominus inperator et ejus heres, qui comes erit Burgundie, societatis hujus ac beneficii respectu, jamdictam ecclesiam et res ecclesie, ubicumque fuerint manutenere, et deffendere. Burcardus de Hasuel, magister Ernestus legatus tunc imperialis in Burgundiam, Regnaudus de Montebisio, magister Arnaldus, Poncius de Vaylans, Petrus de Yvres, Hugo clericus de Rayon, Burcardus de Cusantia, Gerardus villicus et alii. [Actum] in claustro Palmensis ecclesie, anno Mo Co LXXIIIo, ab incarnatione Domini. Amen.
(Au dos:) Privilegium domini imperatoris de Chaus.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung