CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4247     View  [Back]
Charta compositionis controversiæ quæ vertebatur inter priorem de Marmessa et capellanum de Castro Villano, super redditibus et beneficiis utriusque ecclesiæ.
Sciant omnes tam futuri quam præsentes, quod controversia fuit inter Simonem, priorem de Marmessa et Ricardum, capellanum de Castro Villano, super redditibus et beneficiis ecclesiæ Castri Villani et capellæ Lazarorum et ecclesiæ de Marmessa. Controversia ista per multum temporis finiri non potuit, donec a domino papa exiit præceptum, ut a me Galtero, Lingonensi, et Stephano, Æduensi episcopis, audiretur; audita ab eis infra triginta dies absque remedio appellationis terminaretur. Super hoc autem quampluribus diebus assignatis, tandem apud Claras Valles diffinitum est quid in ecclesiis illis æqua divisione monachi et capellanus acciperent. Hæc sunt igitur quæ pro presbyteratu suo capellanus habere debet: confessiones, escerpas, baptisteria, reconciliationes mulierum, decimas militum, les aubez, suas missas privatas, quas ipse vel proprius suus capellanus cantaverint, quemadmodum ipse ex toto procuraverit, in dominica denarium de caritate, redditus de duellis et de juramentis, procurationes nuptiarum cum oblationibus sponsi et sponsæ tantum. Procurationes autem mortuorum usque ad tres solidos prædictus Viardus habebit. Si quicunque post illum erit ecclesiarum illarum presbyter, ipse et monachi eas procurationes per medium divident, quocunque modo inde emolumentum venerit aliquod. De secta vero nuptiarum et de oblationibus omnibus, quas partiri solent, et de absolutionibus, et de terra qualibet, si contigerit eam in elemosinam dari, et de ceteris beneficiis, quocunque modo proveniant, monachi duas partes, predictus V. tertiam habebit, ita sane quod quicunque post ipsum substituetur presbyter, quartam partem cum presbyteratu suo solummodo accipiat, monachi tres partes in sempiternum libere possidebunt, cum decimis tam magnis quam minutis, quæ sine presbytero monachorum sunt. Candelas autem totius anni et cereum paschalem habent monachi in ecclesia, in qua manent; in ecclesia vero Castri Villani candelas totius anni et cereum paschalem habebit presbyter, exceptis candelis in festo Omnium Sanctorum, in Natali Domini, in festo Innocentum, in Purificatione Sanctæ Mariæ, in Pascha, in Pentecoste, in festo beatæ Mariæ mediante augusto; quarum duas partes monachi, tertiam prædictus V. habebit, quartam vero tantum quicunque ei substituetur presbyter. In festo quoque beati Belcarii et Sancti Martini, V. iste et monachi oblationes per medium divident; sed post ipsum monachi tres partes sicut et de aliis accipient. Electionem siquidem capellani et præsentationem prioris esse indubitati juris est. Oblationem etiam, postquam recepta fuerit, accipere vel in domum suam portare vel cuiquam dividere vel partiri absque voluntate prioris vel nuntii sui presbyter non præsumat. Hoc venerabilis Valterus, Lingonensis episcopus, in perpetuum duraturum auctoritate sua et impressione sigilli sui confirmans corroborat. Hujus rei testes sunt: Rodulfus, abbas Longiadi; Raignaudus, cellerarius Claræ Vallis; Petrus, decanus Barri; magister Hunaudus, capellanus episcopi; magister Nerduinus; magister Erembertus; et Lambertus, monetarius; Wiardus; Moriherus; Balduinus, frater ejus, Radulfus de Peolleio, Hugo, frater ejus, et alii quamplures. Actum sollempniter in præsentia venerabilis Galteri, Lingonensis episcopi, anno Verbi incarnati M. C. LXX. III, regnante Ludovico rege, Odone duce Burgundiæ, Hugone Brecarum Castrum Villanum viriliter regente.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung