CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4248     View  [Back]
Charta qua Henricus, abbas dictus de Alta Cumba, notum facit se terram apud Marziacum, pro fratre suo Waufredo, monachis Cluniacensibus dedisse.
Ego Henricus, abbas dictus de Alta Cunba, notum facio universis presentibus et futuris dedisse me ecclesie Cluniacensi, pro Waufrido fratre meo, apud Marziacum, terram que dicitur Benedicta. Ipse siquidem Waufredus dampna quedam intulerat prescripte ecclesie, pro quibus defuncto cimiterii communio negabatur. Ego igitur Henricus dampna illa resarcire cupiens, predictam terram cum appendiciis suis dedi in helemosinam jamdicte ecclesie Cluniacensi, pro remedio anime prenominati fratris mei et patris sui ac mei, matris quoque ac fratrum sororumque mearum, quorum corpora in cimiterio ejusdem ecclesie in pace requiescunt. Si quis igitur de omni cognacione nostra hanc donacionem inficiari aut calumpniari temptaverit, anathema sit a Christo, et exsors nostre hereditatis existat. Huic donacioni affuit Cluniacensis venerabilis abbas Rodulfus, Ysaac quoque abbas Sancti Sulpicii, et prior Oggerus, conventusque Cluniacensis. Auctum anno Mo Co LXXo IIIo Verbi incarnati.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung