CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4253     View  [Back]
Charta qua notum est Hugonem, Cluniacensem abbatem, et Guigonem, templarium, inter se convenisse de censu dimidii mansi et dimidiæ calderiæ Salinis sitorum.
Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris, quod domnus Hugo, abbas Cluniacensis, et frater Guigo, templarius, apud Salinis convenerunt, et ibi de controversia que inter eos diu fuerat, de censu dimidii mansi et dimidie caldarie, tractaverunt. Tandem, post allegationes et rationes multas hinc inde factas in manus domini Guidonis, archidiaconi Salinis, et aliorum bonorum virorum seposuerunt. Qui communi assensu utriusque partis predictam controversiam ita terminaverunt: Fratres de Templo quicquid juris habebant vel clamabant in dimidio manso et dimidia caldaria ecclesie Cluniacensi in perpetuum vulpierunt et dederunt. Obedientiarius vero Salinensis de Sancto Nicholao annuatim persolvet templariis XX solidos in festo Sancti Andree. Factum est hoc apud Salinis, in domo magistri Stephani, anno ab incarnatione Domini Mo Co LXXo IIIIo. Hujus rei testes sunt: Johannes, Benedictus, Hugo, monachi; magister Stephanus, Geraldus de Leiir, Petrus Grossus, Geraldus Nigerdolus, Fromendus, Stephanus canonicus, et plures alii.
(Au dos:) Controversia de Salinis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung