CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4256     View  [Back]
Charta qua Hugo, dux Burgundiæ, notum facit concordiam inter abbatem et burgenses Trinorcienses factam.
Quoniam que ab hominibus fieri solent a memoria facile elabuntur, nisi scripto commemorentur; quapropter ego Hugo, dux Burgundie, notum fieri volo omnibus, quod quedam controversia versabatur inter abbatem Trinocensem et burgenses ejusdem ville, illa enim controversia coram domino Matisconensi episcopo et coram me et coram nuntiis domini regis, hoc modo pacificata est: quod abbas predictus Girardus omnes querelas, quas ipse habebat supra burgenses, illis omnino aquitavit, promisit etiam illis per manum meam, coram domino Matisconensi episcopo et coram nuntiis domini regis, et concessit quod nulla causa interveniente sive necessitate, nichil de rebus burgensium nec alius pro eo capiat, eos aquitans et res suas, a proximo festo Omnium Sanctorum in tres annos, salvo tamen jure et usibus domini regis. Ille idem abbas erga burgenses me auxiliatorem posuit, et quod illis auxilium et consilium meum darem, si forte abbas de pacto discordaret, Guillelmo de Saudun jurare feci. Preterea dominus Matisconensis episcopus terram abbatis, si de pace discordaverit, sub vinculo anathematis ponet. Volo interim ut sciatur ab omnibus, quod omnes res ecclesie Trinocensis, ubiconque sint, et ipsos burgenses in custodia et protectione mea accepi, domino rege super hoc consentiente et domino papa precipiente. Factum est hoc anno ab incarnatione Domini Mo Co LXXo VIo.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung