CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4257     View  [Back]
Charta qua Hugo, dominus Brecarum, notum facit se inquisivisse de consuetudine quam domus de Mosteret debet habere in terra ejus.
Ego Hugo, dominus Brecarum, notum fieri volo presentibus et futuris me inquisivisse veritatem et consuetudinem quam domus de Mosteret debet habere in terram meam. Ego didici et inquisivi quod domus Sancti Petri Cluniacensis de Mosteret debet habere usuarium suum liberum, quemadmodum et ego liberum in omni confinio oppidi d'Arques, videlicet in nemoribus, in pratis, in aquis, terris et pasturis, exceptis quod in fundo Vallis Bruvant nihil debent habere [neque reclamare]; in villa de Mosteret neque in hominibus, neque in costa quæ durat usque ad novum molendinum, ego neque meus heres nihil juste debet habere neque reclamare. In confinio de Gie habent monachi quod suæ bestiæ debent ire et redire per pasturas meas libere et quiete, et porci sui similiter per nemora mea de Gie. In oppido d'Arq habent monachi homines in quibus habent tale dominium quale habeo in meis hominibus; excepto quod homines monachorum debent equitatum et exercitum et custodiam villæ et pontium refectionem, sicuti homines mei; et si contigerit quod homines monachorum detenti fuerint in novalibus, in nemoribus vel in aquis, emendatio sive forefactum monachorum erit. Similiter et pascuagium porcorum hominum suorum, sine alicujus contradictione suum erit. Et si bellum de hominibus monachorum erga meos homines firmatum fuerit, campus et emendatio hominum suorum suum erit pacifice. Item si homo extraneus forte supervenerit volens in oppido stationem facere et jacuerit prima nocte in domo monachorum vel in domo alicujus hominum suorum, ille homo superveniens sine contradictione monachorum erit. Item si lis vel controversia emerserit inter homines meos et homines monachorum, si eorum homo evadere poterit sine interceptione servientium meorum et intrare domum suam poterit vel alicujus hominum monachorum, emendatio et forefactum suum erit. Et si monachorum homo uxorem duxerit in feminis meis, feminæ erunt monachorum, et feminæ suæ tali conditione erunt meæ. Et si aliquis hominum prædictorum monachorum dominium ipsorum effugere voluerit, et sub dominio meo venerit, monachorum erit. Et si monachi justiciare non poterunt, ego et heres meus justiciare et eis reddere debemus. Et si homines monachorum terras sive prata vel alia ab hominibus meis mercati fuerint vel in vadio acceperint, quiete possidebunt. Similiter et mei homines ab eorum hominibus. Et si homines d'Arc aut de Gie aliquam elemosinam præfatis monachis caritative contulerint, sive in terris, sive in pratis aut redditu, sine alicujus contradictione possidebunt. Si milites d'Arc, aut homines voluerint vendere vel in vadio ponere redditus, terras sive prata, libere possunt monachi emere sive invadiare; et si homines monachorum aliquam fortunam in confinio d'Arc invenerint, inter monachos et homines [per medium] partietur. Insuper omnes homines monachorum possunt et debent bestias suas ducere et reducere libere et quiete, et per omnes pasturas meas d'Arc, in quibus homines mei d'Arc suum habent usuarium. Super hæc omnia habent monachi in villa de Mosteret omnem justitiam, videlicet furtum, sanguinem, bannum et raptum et falsam mensuram. Hæc omnia supradicta, sicut divisa sunt et scripta, pro remedio animæ meæ, et parentum meorum et antecessorum meorum, sigilli mei impressione firmavi. Actum anno incarnationis Dominicæ Mo centesimo septuagesimo septimo.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung