CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4259     View  [Back]
Charta qua Joscerannus Merla notum facit se, quum habitum monachicum indueret, dedisse ecclesiæ Cluniacensi res suas in vercheria de croza.
Quoniam vita mortalium brevis est et caduca, et memoria nostra ad obliviscendum facilis et prona, ad hoc litterarum remedia sollers repperit antiquitas, ut quod caligo neglecte vetustatis forte deleret ex animo, amminiculo notularum in mentem rediret per oculos. Igitur presenti scripto tam modernos doceri quam posteros volo, quod ego Joserannus Merla, preventus Spiritu Sancto, brevitate vite presentis et incerto et futuri juditii metu commotus, offero me ipsum in monachum Deo et beato Petro in ecclesia Cluniacensi. Insuper de rebus meis prefate ecclesie in presentia totius capituli donationem facio, domno Villelmo venerabili abbate ecclesiam Cluniacensem regente, presentibus filiis meis Oddone et Johanne, et assentientibus, et quod nunquam presentem donationem, neque per se, neque per subintroductam personam infringent tacto sacrosancto evangelio confirmantibus. Ne autem oblivionis malum posteros in dubium aliquando mittat, donationis terminos et fines distingo. Concedo itaque medietatem vercherie de Crosa, que mihi jure competebat. Concedo itidem quietam fore in perpetuum querelam, quam, sive jure, sive injuste, super hominibus de Jaliniaco movebam. His adjungo totum quod habebam in brocea, id est nemusculo, de Murinam. Dono etiam totum quod possidebam in bosco, in plano, in vercheriis, in ecclesia, sicut li biez Sancti Nicecii, id est quedam aqua, discernit. Item calumpniam quam ego et filii mei super masuris quas stagnum occupat sepedicte ecclesie movebamus, in perpetuum sopitam esse pari consensu diffinivimus. Porro autem, ne quispiam heredum vel nepotum nostrorum, seu per ignorantiam, seu per aliam quamlibet occasionem, in generationibus super venturis a nobis dissentiat, bonorum virorum, qui plurimi solempniter facte donationi interfuerunt, aliquot nomina subter annotare curavimus. Stephanus, Matiscensis episcopus; Martinus, capellanus Jaliniaci; Bernardus Jordani; Bonus Amicus, prepositus Jaliniaci; Petrus, olim cellararius; David, clericus; Bernardus de Chavanis; Pauper, clericus; Rodulfus, carte scriptor, et alii multi. Ut igitur presens carta majori roboretur munimine, eam sigillo domni Stephani, Matiscensis episcopi, roborari fecimus.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung