CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4260     View  [Back]
Charta qua Henricus II, rex Anglorum, mille marcas argenti monasterio Cluniacensi dat.
H[enricus], Dei gratia rex Anglorum et dux Normanniæ et Aquitaniæ, et comes Andegavensis, Willermo eadem gratia abbati Cluniacensi et conventui ejusdem loci, salutem et dilectionis plenitudinem. Ad nostram pervenit notitiam plurium certissima relatione, quod monasterium Cluniacense, anteactis temporibus, multis ad ipsius afflictionem causis contingentibus, pro rerum ad ipsum pertinentium varia dissipatione et hostilis incursus crebra oppressione, supra modum debitorum sit multitudine obligatum. Caritatis igitur monitu calamitati ipsius pie compatiens mille marcas vobis misi per abbatem de Sancto Basilo et magistrum Herbertum de Ramesia, quas ad omnes vestri allevationem vos recipere volo, hac conditione, ut si eas voluero repetere, mihi redantur cum ipsas repetiero. Si autem quoad vixero illas non repetiero, concedo et volo ut illas in perpetuam habeat elemosinam abbatia vestra pro salute animæ meæ et meorum in portione testamenti mei. Teste me ipso, et Willermo, filio Radulfi, Alvedo de Sancto Martino, Ricardo Giffard. Apud Argentomum.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung