CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4265     View  [Back]
Charta qua Hugo de Plaiostro notum facit abbati Cluniacensi se dedisse Ellebaudo Fabro duos modios frumenti in molendinis de Turre super Maternam.
In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis. Ego Hugo de Plaiostro abbati Cluniacensi et toti ejusdem loci capitulo notum facio in perpetuum, quod de tribus modiis frumenti quos jure hereditario habebam a monachis vestris apud Turrim super Maternam manentibus, in redditibus molendinorum, assensu fratris mei Manasse, duos in commutationem dedi Ellebaudo Fabro et ejus heredibus in perpetuum, et jus quod habebam in illis duobus modiis frumenti, coram Duranno, priore tunc temporis de Turri super Maternam, et coram Milone et Hugone, monachis ejusdem monasterii, in eum et heredes ejus transtuli, ut deinceps monasterium de Turri super Maternam duos modios frumenti Ellebaudo Fabro et ejus heredibus annuatim persolvat, sicut et mihi prius solvere consueverat. Ut autem hæc rata permaneant, sigilli mei impressione et subscriptorum testium annotatione confirmari expediens duxi. Signum Duranni, prioris. S. Milonis, S. Hugonis, monachorum. S. Philippi, militis de Turri super Maternam. S. Johannis, filii ejusdem Philippi. S. Petri, militis, filii Abonis de Plaiostro. S. Stephani, militis de Turri super Maternam. S. Remigii, præpositi de Congeio. S. Eurardi, præpositi de Turri super Maternam. S. Ricardi, præpositi. S. Roberti Anglici majoris. S. Theobaldi Barbæ. S. Johannis Janueredi. S. Berengerii, filii Gisleberti. S. Brehardi. Actum istud apud Turrim super Maternam, ante monasterium, anno Verbi incarnati Mo Co LXXo VIIIo, regnante domino Philippo anno primo.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung