CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4266     View  [Back]
Epistola Rufini, ministri Sancti Benedicti supra Padum, qua gratias agit abbati Cluniacensi quod ipsum et suos visitare curaverit et obedientiam promittit.
Singulari domino suo et patri donno Villelmo, Dei gracia Cluniacensi abbati, frater Rufinus, Dei providencia monasterii Sancti Benedicti desupra Padum minister, debitam cum subjectione obedientiam et reverenciam. Cum ex injuncto vobis officio visitare subjectas vobis ecclesias teneamini, de hoc vobis gratias multimodas referimus, quod nos per H., Sancti Maioli de Papia, et per R., Sancti Gabrielis de Cremona priores, visitare curastis; a quibus quia causabamus de litteris quas vobis clausas incaute direximus, consilio et voluntate jam dictorum presentes excellentie vestre litteras, priorum detergentes errorem transmissimus, in quibus, secundum tenorem apostolici precepti, vobis et successoribus vestris super observanciam monastici ordinis, obedientiam promittimus, et jam dictis prioribus delegatis, vice vestra fungentibus, corporalem obedientiam, eis honorem exhibentes, devote promisimus. Ceterum, ut super effluentem mensuram vobis devote ex mera liberalitate reddamus, Deum, qui sigillatim cunctorum affectiones interrogat et intuetur, testem in hac parte invocamus, quod plenam fidem, et devocionem, et mutuam caritatem erga Cluniacensem ecclesiam, matrem nostram, et in omnibus que ejus sunt, de cetero habere cupimus et optamus.
(Au dos:) Littere R., abbatis Sancti Benedicti super Padum, directe abbati Cluniacensi, de obedientia et subjectione.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung