CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4269     View  [Back]
Charta qua Hugo, dux Burgundiæ, dat monachis Cluniacensibus terram et mansos apud Varennas.
Quoniam humana memoria labilis est et res gestæ facile traduntur oblivioni, nisi fuerint scripti veritate firmatæ, idcirco decrevit sollertia prudentium, ut donationes et pacta sive contractus ad malum oblivionis fugiendum litterarum fidei commendentur. Inde est, quod ego Hugo, dux Burgundiæ, notum facio præsentibus et futuris, quod ob remedium animæ meæ et antecessorum sive successorum meorum, et propter gravamina, quæ in rebus ecclesiæ Cluniacensis occasione guerrarum mearum feceram, dono Deo et beatis apostolis Petro et Paulo atque Cluniacensi ecclesiæ terram illam in qua heredes Arnulfi de Varannis et Bernardus de Rualata decem solidos debitales habuerant, ipsis laudantibus et concedentibus, ut monachi domum et cetera necessaria ibidem construerent; præfatis vero militibus illos decem solidos alias assignavi. Dedi etiam eidem ecclesiæ mansum Ervardi de Longo Vado et mansum Petri Bolier, ut monachi faciant inde quod sibi visum fuerit, et totam terram sive corveiam meam a domo illa monachorum usque ad caminum de Bassenci et usque ad barram, et pratum meum totum a Cernilio præpositi usque ad molendinum Alverni, sicut salices ducunt usque ad aquam. Hæc omnia ex meo dominio in dominium ecclesiæ et monachorum transfundo absque aliqua mea vel successorum meorum retractione vel contradictione vel calumnia, in omni pace et quiete [imperpetuum] libere possidenda. Concessi etiam ut, si, de dono vel emptione, aliquid de rebus hominum meorum, quæ ad feodum meum pertinuerint, ipsi monachi potuerint acquirere, sicut ecclesia Beatæ Mariæ de Belna et Beati Stephani a me et antecessoribus meis liberam habent potestatem, sic etiam ipsi monachi Cluniacenses habeant. Guerpivi etiam ecclesiæ Cluniacensi commendatos quos habebam in tota potestate Viriaci de hominibus ecclesiæ, Petrum videlicet Morvilen et alios, nec deinceps aliquem de hominibus eorum absque mandato abbatis vel prioris Cluniacensis in commendationem accipiam. Has igitur donationes sive concessiones feci sollempniter apud Belnam, in manu domini Beraldi, prioris Cluniacensis, et filii mei Odo et Alexander [hoc] laudaverunt et tenendum concesserunt. Factum est hoc anno ab incarnatione Domini M. C. LXX. IX. Testes ex parte monachorum sunt isti: magister Henricus Lonbardus; Landricus, decanus Cluniacensis; Artaudus, prior Sancti Marcelli; Oliverius, prior Vergiaci; Guitardus, greneterius Cluniacensis; Hugo, prior Floriaci; Stephanus, prior de Coaldo. De militibus meis: Willelmus de Ogias, Lucas Trecensis, Regnaudus de Verneio, Henricus filius præpositi, qui concessit monachis quod ibi habebat. De servientibus: de Montibus, præpositus Belnæ; Landricus de Pomar, Bartholomæus filius ejus; Guitardus Jordana; Galterius, frater præpositi; Ansellus, serviens meus; Petrus portarius, Petrus de Monte Heliæ. Datum per manum Hugonis; notarii mei, apud Belnam, in die Sancti Thomæ martyris atque pontificis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung