CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4274     View  [Back]
Charta qua Hugo Albus dat ecclesiæ Sancti Viventis quidquid habebat in territoriis de Menchanges et de Vergeio.
Notum sit omnibus, tam presentibus quam futuris, quod dominus Hugo Albus, pro anima sua et pro animabus antecessorum suorum, quidquid habebat in territorio de Menchanges et in territorio de Virgeio, scilicet juxta Faiam, tam in vineis quam in campis, aubsque ulla excepcione, ecclesie Sancti Viventis et monachis ibi habitantibus, in perpetuum concessit. Ut autem hoc ratum haberetur nec processum posset infringi temporis, iccirco {corr: idcirco} presentem paginam sigillo domini Hugonis de Virgeio muniri fecerunt. Testes hujus rei sunt: Petrus decanus, Petrus de Ysurra, Viardus de Novuunco (?), Cristianus de Berna, Bonus Homuncio, Arnolinus decanus et multi alii.
(Au dos:) Carta Hugonis Albi, qui dedit nobis ea que habet in territorio de Mecenges et de Vergeio.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung