CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 4277     View  [Back]
Diploma Philippi II, regis Francorum, de pace composita inter Cluniacense monasterium et Willelmum, comitem Cabilonensem, super domo de Paredo.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Amen. Philippus, Dei gratia, Francorum rex. Noverint universi presentes pariter et futuri, quod ecclesia Cluniacensis frequenter conquesta fuerat de pressuris vehementibus, exactionibus pessimis, quibus comes Cabilonensis Willelmus et pater suus domum de Paredo et pertinentias ejus ac terram ecclesie vehementer afflixerant. Cum itaque tempore patris sui et suo ab abbatibus Cluniacensibus et prioribus Paredi, super hoc sepe frustra laboratum fuisset, novissime convenerunt apud Lordonum Theobaldus, abbas Cluniacensis, et Johannes, prior Paredi, cum quibusdam monachis Cluniacensibus, et comes Cabilonensis cum quibusdam militibus et hominibus suis, et tandem victus ratione, simulque peccatorum suorum immensitate[m] considerans, ob remedium anime sue et antecessorum suorum guerpivit penitus et quitavit omnes consuetudines et exactiones, quas ipse et pater suus in terra ecclesie contra justiciam et equitatem impericulum animarum suarum acceperant. Recognovit igitur et confessus est, quod in villa Paredi et pertinentiis ejus et in universa terra ejus non habet talliam vel porcellagium vel besenagium, vel messionagium seu annonagium, vel carredum, que omnia ipse et ministri ejus plerumque violenter accipiebant; preterea homines ecclesie quandoque in expeditiones suas ire cogebat, et opera sua facere conpellebat, videlicet in fossatis suis erigendis et castellis construendis vel destruendis, que omnia penitus guerpivit et remisit; ita quod hec omnia ab ipso vel ab heredibus aut ministris suis deinceps nullatenus requirentur. Et ut breviter comprehendam, in villa Paredi vel terra ecclesie ubicunque sita, nullam sibi jurisdictionem vel consuetudinem, exclusa omni concertatione retinuit, preter illa que supposita sunt: quasdam siquidem consuetudines sibi de jure deberi asserebat, quas monachi negabant, quoniam in cartis predecessorum suorum Hugonis et Theobaldi, comitum Cabilonensium, non continebantur. Asserebat enim sibi a priore Paredi deberi sommarium et custodem ejus, cum in exercitum nostrum pergeret, et ciphum corneum cum duabus cocleariis corneis, predictum sommarium in reditu suo redditurus, nec aliter deinceps alterum recepturus. Porro dum terram suam simpliciter deambulaverit, procurationem semel aut bis in anno in hospicio Paredi sibi deberi asserebat; ita quod in multitudine sociorum domum non gravaret. Refectionem quoque plenariam apud Tolonum semel in anno querebat. Si quando ad clamorem prioris et ecclesie Paredi pro dampnis ecclesie illatis, cum armata manu super aliquem vicinorum hostium ipsum pergere oportuerit, de singulis domibus Paredi, singulos homines cum armis secum ituros dicebat; ita tamen quod ad domos suas possent ipsa die reverti. Super his quatuor consuetudinibus, quas prefatus comes querebat, et monachi negabant, ne bonum pacis inter ipsos impediretur, ita dictum est: quod si eas habere voluerit, non statim violenter extorquebit, sed appellabit super his abbatem Cluniacensem et priorem Paredi, quod justicia dictaverit inde accepturus. Licebit quoque abbati et priori Paredi memoratum comitem de guerpitione consuetudinum istarum appellare, quando voluerint et ipse eis de jure respondebit, quod ratio dixerit servaturus. Dictum est preterea, quod in carredo prioris, quo vinum de vineis suis aut alienis ad usum monachorum, de partibus Cabilonensibus adduci solet, non debet comes pedagium accipere. Si vero prior ad hoc vinum comparatum adduxerit, ut illud denuo vendat, licebit comiti inde padagium accipere. Procurationem quoque, quam apud Digunz semel in anno querebat, in manu memorati abbatis Cluniacensis guerpivit et remisit. De hominibus salvamenti ita diffinitum est, quod homines ecclesie, qui terram comitis non tenent, nullum omnino servitium ipsi vel ministris suis debent per consuetudinem; homines vero ecclesie, qui terram comitis tenent, servitium quod de tenemento impositum est sibi persolvent. De cetero, quoniam graciam et amorem Cluniacensis ecclesie sibi plurimum adquirere cupiebat, statuit firmiter et concessit, ut nullus de villa Cluniaco per terram ipsius comitis umquam temporibus padagium solvat, sed de ipso et de hominibus ejus securus vadat. Has itaque conventiones, sigillo comitis Cabilonensis confirmatas et sigillis episcoporum Eduensis et Cabilonensis, ipse comes in presentia nostra et baronum nobis assistentium tenendas promisit et super sancta juravit, et ut sigilli nostri auctoritate communiremus rogavit. Que omnia, ut perpetuum et inviolabile robur optineant et ne a posteris quoquo modo valea[n]t retractari, presentem cartam sigilli nostri impressione ac regii nominis karactere inferius annotato corroborari precepimus. Actum Senonis publice, anno ab incarnatione Domini Mo Co LXXXo, regni nostri anno secundo. Astantibus in palatio nostro, quorum nomina supposita sunt et signa: Sign. comitis Teobaldi, dapiferi nostri. S. Guidonis, buticularii. S. Mathei, camerarii. S. Radulfi, constabularii. Data per manum (Monogramme du roi) Hugonis cancellarii.
(Au dos:) Litera regis Philippi, per quam apparet quod comes Cabilonensis nichil habet in tota terra de Paredo. - Philippus rex, de Paredo.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung